Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

et gesta magnifica, vt alia que plurima sunt omittamus, hee que nouissime peregit polissimum eum animurn nostrum inter cetera non mediocriter moueant, specialiter recensere et breui perstringere sermone dignum duximus. Superiori síquidem anno, eum pust obsidionein Castri Szabacz , quod fauente deo a Turcis gloriose expugnauimus, cui quidem expugnacioni idem Comes Stephanus non modo interfuit verum cum totis animi et corporis sui viribus affuit, feliciter Budám reuersi fu­issemus, et inter alias varias curas et sollicitudines nostras, quibus pro statu et defensione Regni nostri iinpliciti fueramus et in diuersum agebamur, Serenissimam Virginem Beatricem de Arragonia sponsam nostram carissimam ad hoc Regnum nostrum traducere et solemnitati nupciarum, quas iam tandem deo auxiliante feliciter celebrauimus, vacare habebamus, Tur­corum Imperátor, qui Christianorum sanguine satiari nequit, nostram senciens occupacionem coactis et adunatis vndique viribus et copijs rnaxima cum manu, Regnumque et prouin­ciam nostram Moldauie cum ope et adiutorio perfidi Bozorad Vayuode parcium Transalpinarum Regni nostri, qui a Maie­state nostra et Sacra Corona defecerat, subintrauit et totam ferme eain prouinciam dicioni sue subiugauit. Cui cum propter prefatas curas et occupaciones nostras subito personaliter oc­currere et obuiare non poteramus, Maiestatis nostre in perso­na ipsum Comitem Stephanum de cetu aliorum fidelium no­strorum elegimus, qui solita sua usus virtute et industria, cum auxilio et ope certorum fidelium nostrorum prefatum Turco­rum Imperatorem fudit et in turpem fugám conuertit, prouinciamque ipsam liberam et nobis pacatam reliquit. tandem uero fugato et expulso de Moldauia ipso Turcorum Imperatore de nostra conmissione et speciali mandato se et gentes suas aduersus predictum Bozorad Wayuodam et Prouinciam Trans­alpinam conuertit, ibique ipsum Bozorad simul cum reliquijs Turcorum , quos Imperátor ipse pro presidio et defensione ip­sius Bozorad et Prouincie illius Transalpine locauerat, simili­ter fudit et profligauit, ac de ipsa Prouincia turpiter effugere coegit, et alterum Wayuodam, quem nos elegeramus in eadem prouincia fideliter reliquit. Volentes igitur viro tot virtutibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom