Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
pertinentiis, eam ob causam condescendendo Regi Uladislao ea, que intrt: licites Bohemie possidet, nequaquam descendere voluit aliquam ex Sex Civitatibus , aut de pertinentiis ad easdem, quale est Monasterinm nostrum, alioquin et Zittaviam. unam de Sex Civitatibus, quia inter limites Bohemie continetur, condescendisse probaretur. Et revera, si quod absit, Monasterium nostrum a Zittaviensibus separari contingeret, inhumana et nimis dura, plenaque periculis esset talis segregatio, nam avelleretur a nutrice parvulus, a tutore pupillus, ovicula a pastore, presertim cum omni-i bona Monasterii, quamvis exigua, in Districtu Zittaviensi eonsistant. Preiudicaretur etiam privilegio Regis Sigismondi de colligantia Monasterii cum Zittaviensibus contra ea,que conclusa sunt de observandis privilegiis, verum quia Articuli in Diéta Olomucensi novissime , et auctoritate Vestre Regie Maiestatis principaliter congesti sunt, ob hr c interpretatio et declaratio ad Vestram Regiam Maiestatem pertinere dignoscitur, eius enim est interpretari, cuius est condere. Impetratis itaque a Serenissiino Rege Uladislao induciis, requii endo in hac causa Vestram Regiam Maiestatem, qua valeo humilitate suplico, dignetur Vestra Regia Maiestas Monasterium nostrum sepefatum iuxta tenorem privilegiorum , et observatam ab antiquo consvetudinem, cum colligantia Sex Civitatum, in sortem vestre Dominationis manutenere, atque pie confovere, declarando prescripto Serenissimo Regi Uladislao , prefatam colligantiam inseparabilem, et voluntatem servandi locum nostrum, qui ut accepi, facillime acquiescet, cessabitque ah impetitione nostra habitis Vestre Regie Maiestatis scriptis, iino ut a erisimiliter presummo, dudum cessasset, nisi affuissent instigationes, quarum etiam in genio epistole ad me date asperiori stylo concepte sunt. Nec dubitet Maiestas Vestra Regia , quin ego cum omnibus fratribus per Vestre Regie Maiestatis provisionem optata gaudens quiete, alacriorque in divino elfectus obsequio, pro Vestra salute, ac Regnorum felici slatu Regem Regum obnoxius deprecabor. Mitto Vestre Regie Maiestati, pro pleniori cause cognitione formulas Serenissimi Regis Uladislai ac Regis Sigismondi. Cives Zittavienses valde promptos et benevolos se exlii-