Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. Nuper cum illám taxam quam exigendam magna nöstra et liuius Regni nostri necessitate super vos imposueramus exolvissetis, annueramus vobis ut super communitate Saxonum septem Sedium Saxoniealium pro redemptione Sedis Zazsebes duo milia florenorum auri exigeretis , tamen quia nunc, alias bonas rationes, pro redemptione eiusdem Sedis reperimus, Ideo huiusmodi duo milia florenorum auri, ad necessitates camerarum nostrarum per vos dari deputavimus. Quam ob rem fidelitati veslre harum serie firmiter mandamus , quatenus receptis presentibus pretacta duo milia florenorum auri ad manus fidelium nostrorum egregiorum Johannis de Feleghhaz et Stephani pechii Comitum Camerarum nostrarum Transsylvanensium pro expediendis et disponendis necessitatibus earundem Camerarum nostrarum dare et assignare debeatis. Intimaveratis preterea Maiestati nostre. Quod egregius Thomas parvus Cubicularius noster super vos certam summam pecunie preter consvetudinem vestram exegisset; quod displicenter accepimus, sed quia in presentiarum pecunia necessarii sumus, Vobis eam summam rursum remittere non possumus, certi sitis tamen, quod de taxa nostra e medio Vestrum proxime provenienti , Yobis recompensabimus. Secus non facturi presentes vero pro vestra expeditione poteritis reservare. Dátum in civitate nostra AVissegradiensi feria sexta proxima post festum sancte Elisabet vidue Anno domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo octavo. Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno Vigesimo primo Bohemie vero decimo. Kívülről: Prudentibus et Circumspectis Judicibus Juratis ceterisque Civibus et toti Communitati Saxonum septem Sedium Saxonicalium fidelibus nobis dilectis. A szász nemzet szebeni leve'ltárából.