Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
factis mutuo dederunt, ea omnia in nos deriuare, et condescendere, deriuataque et condescensa esse, nosque vniuersis et singulis creditoribus suis, qui idoneo et sufficienti documento, atque testimonio huiusmodi debita eerum sic contracta, et non persoluta esse edocuerint, quandocunque id fecerint, integre ipsis satisfacere, et de hijs vbique respondere velle, ex certa nostra siencia, atque motu proprio, et in verbo nostro regio dicimus, declaramus, et promittimus. Preterea cum plerique ex regnicolis nostris, et quibusdam eciam alijs esse dicantur, qui quidem mutui nomine contra prefatum Dominum Vrbanum et suos agere nequeant, contendunt tamen ex quibusdam literis ad mandatum regium, et forte importunas preces, sollicitacionesque istorum Sub Sigillo et Scripto manus sue proprie consignatis, Satisfactum eis non esse, et cum ipse grauiora et vrgenciora negocia semper ante oculos habere, atque hijs, quam alijs minoribus satisfacere, ex officio et merito debuerit, Ipsum itaque et fratres consanguineosque suos omnes, ab huiusmodi impeticione, atque molestacione liberos et omnino absolutos esse, atque litteras huiusmodi per eundem Dominum Vrbanum datas, vanas, irritas, et omni firmitate, atque robore carentes presentibus literis nostris decernimus. Itaque vobis Magnificis Palatino et Stephano de Bathor Iudici Curie nostre, ac Wayuode Transiluano, ceterisque Iudicibus et Iusticiarijs Regni stb. Dátum Bude in festő beatorum Simonis et Iude Apostolomul, Anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo, Regnorum nostrorum Hungarie Anno primo, Bohemie vero decimo nono. Wladislaus rex manu propria. Pray kézirataiból, LIV. köt. 35—36. 1.