Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

qui estis etiam membra Regni nostri quam predictorúm alio­rum Regnicolarum nostrorum gerimus, dignum nobis videri debet ut etiam vos huic publico et salutari bono succurratis. Quamobrem fidelitates vestras rogamus eisdemque nichilomi­nus sub debita fidelitatis obedientia mandamus, quatenus accep­tis presentis statim vosquoque in supplementum prescripti subsidij Regnicolarum nostrorum Mille florenos Auri de medio vestri disponere et expedire atque ad manus hominis nostri presentium exhibitori sine omni dilatione et difficultate exhi­bere debeatis. Quoniam alioquin informationem dedimus et facultatem fideli nostro Rererendo Domino Urbano electo et confirmato Ecclesie Agriensis Thesaurario nostro qualiter ipse vos per singula Capita et secundum exigentiam rerum et bonorum vestrorum dicari et quod super vos dicatum fuerit per omnia onera et gravamina vestra a vobis exigifacere debeat. Auctoritate nostra eidem in hac parte concessa mediante. Aliud ergo non facturi. Dátum Bude feria tertia proxima post festum beate Lucie virginis Anno etc. Lxxx-mo nono. Kívülről: Prudentibus et Circumspectis Iudici Iuratis Ce­terisque Civibus et toti Communitati Civitatis nostre Cassovien­sis Fidelibus nobis dilectis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom