Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

stris Nicolao Cantore, Stephano Custode, Decanatu vacante, ceterisque Canonicis Ecclesie nostre existentibus. Alterius vero tenor sequitur in hec verba. Nos Capitulum Ecclesie Castri­ferrei memorie commendamus, tenore presentium significantes, quibus expedit universis. Quod nos literas Serenissimi et Magnifici Principis Domini Sigismundi Dei Gratia Romanorum Regis semper Augusti, ac Hungarie, Bohemie etc. Regis Do­mini nostri summa cum obedientia recepimus hunc tenorem continentes. Sigismundus Dei Gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Rex fidelibus suis Capitulo Ecclesie Castriferrei Salutem etGratiam. Dicitur nobis in persona Jacobi, fii íj Michaelis de Beijcz. Quo­modo ipse in Domínium cuiusdam portionis possessionarie Ste­phani filij Bartholomei de eadem Beijcz, in eadem Beijcz habite in Comitatu Castriferrei existentis, ipsum titulo emptionis concernentem legitime vellet introire, Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mit­tatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Bene­dictus de Kerezthur, vei Stephanus filius eiusdem, aut Andreas de Megijes alijs absentibus homo noster ad faciem predicte portionis possessionarie, vicinis et commetaneis eiusdem uni­versis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo intro­ducat prefatum Jacobum in Domijnium eiusdem. Statuatque eandem eidem cum cunctis utilitatibus et pertinentijs Iure sibi incumbenti perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint evocet ipsos contra ipsum Jacobum nostram personalem in presentiam ad terminuin com­petentem rationem contradictionis eorum reddituros. Et post hec ipsarum introductionis et Statutionis seriem cüm nomini­bus contradictorum et evocatorum si qui fuerint, terminoque assignato eidem nostre personali rescribatis Maiestati. Dátum Bude feria quarta proxima post festum Beati Martini Episcopi. Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo. Nos autem preceptis ipsius Domini nostri Regis in omnibus fideliter obedire cupientes, ut tenemur, unacum prefato Stephano ho­mine eiusdem, nostrum hominem Magistrum Johannem de Kijs­ozko Socium et Concanonicum nostrum ad premissa peragenda 30*

Next

/
Oldalképek
Tartalom