Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

censuras et penas post debitam salisfactionem aut amicabilem compositionem remittendi et ab illis absoluendi simpliciter uel cum reincidentia totiens quotiens, prout eidem Nuncio et Ora­tori secundum Deum et iustitiam uisum fuerit. Item cum diu actum fuerit contra quemdam Matheum Slicb et eius filios. aliosque complices, et fautores incolas et ciues Cubitenses Pragensis Diecesis, qui ob fidem et obedien­tiam quam Sedi Apostolice prestiterunt, patria et bonis omni­bus spoliati sunt, ita ut modo exulent, D. N. causam et causas reintrusionis, declarationis, quam et quas R. D. Aladeburgensi Arcbiepiscopo a Wratislauiensi et ceteris Episcopis ac alijs quibusuis iudicibus delegatis dudum per suas literas commise­rat, aduocat et ad eas in eo stalu terminis et instantia a quibus nunc sunt cum suis incidentibus annexis et connexis reassu­mendas eidem Nuncio et Oratori suo iuxta prefatis Domino Archiepiscopo et Episcopis datam commissionem committit et delegat cum potestate et arbitrio prout et sicut in literis pre­fatis commissarijs datis et attributis plenius continetur. Item prefatus Nuncius nomine Sue Sanctitatis dicit qua­Iiter Sua Maiestas ad tutelam Christiune Religionis contra nefandum Turcarum Principem quam Sua Celsiludo pro animi sui magnitudine, et ficlci feruore communem sibi semper cum Sede Apostolica bostem crediderit, et in quo supra virilem inexpugnabilem se murum et propugnaculum munitissimum profusis etiam opibus adhibuerit, ita ut ad rem persequendam nulla adhortatione et excitatione indigere uideatur, attamen Sua Sanctitas pastoralis officij sui esse duxit Suam Celsitudi­nem ad huius sanctissimi operis prosecutionem et perseueren­tiam plurimam adhortari, ad quam prosequendam et feliciter absoluendam et peragendam nulla meliori ad inuadendum ho­stem uia esse uidetur quam per suam Maiestatem rem aggredi, ut etiam de presenti huic sancte expeditioni operáin dare ince­pit, adhortando plurimos Cliristianos Principes et Potentatus ad tam sancti operis expeditionem, sicut etiam Maiestas sua per Franciscum Bandinum Familiarem suum per amplius potuit intel­lexisse, Sit Sua Sanctitas insuper bono animo et bona spe, quando inter curas et seriem rerum suarum nihil est quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom