Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

copia processus cum prefixione terrnini ad opponendum contra dicta et personas testium, quibus peractis remittat, uel repor­tet secum processum autenticum in forr. a iuris ualida, et hoc ut inaturius deliberare ualeat, absoluendus an condemnandus sit ipse Archiepiscopus. Datur insuper Oratori facultas proce­dendi per censuras ecclesiast ;cas contra omnes habentes ali­quid ad causam huiusmodi faciens illud producendi et exhi­bendi, non obstante quod alicui ex illis etiam si Episcopali dignitate refulgeant a Sede Apostolica indultum existat, quod interdici, suspendi uel excommunicari non possint, quibus non obstantibus procedat, cum necessitas exegerit, ad censuras. Postmodum Nuncius ipse modeste quantum fieri poterit Maie­statemRegiam adhortabitur et in uisceribus charitatis nomine Sanctissimi Domini Nostri illuin monebit, ut maiorum suorum vestigia imitatus, si casus quod absit contigerit per prelatos et alios uiros ecclesiasticos Regnorum suorum aliquid teritari sinistri, ne in eos manus immittat, quia scriptum est, nolite tangere Christos meos, sed causam integram Sedi Apostolice et alijs ordinarijs remittat, uel maioribus Prelatis in Regno existentibus, si mora esset periculosa, ut tieri de iure precipi­tur et mandatur, Sunt enim hec inprimis, que Deum magnopere offendunt, dignitateinque et fulgorem Regij sui nominis obli­terant et denigrant. Subinde quia per Oratorem Domini Regis relatuin est Sanctissiino Domino Nostro aliquot esse in illis Regnis qui sub pretextu privilegiorum a Sede Apostolica ob­tentorum, ex eo quod aliqui Capellani facti sunt honoris aliqui Protonotarij, accoliti et subdiaconi aliqui, et idcirco declinant fora ordinariorum, et iurisdictionem contemnunt et in omnem licentiam horum pretextu labuntur, nec creditoribus iudicio acti respondere curant, quo fit ut Sanctitas Sua tales abusus abhorrens omuia talia priuilegia, quibusuis personis, que alias in Romana Curia Olficiales fuere, et acta sua olFicia exercue­rint, reuocare uoluit tamen Sua Sanctitas ac eidem Nuncio mandauit, quod postquam in dictis Regnis reuocationes ut pre­fertur publicauerit, ipsos sic exemptos, qui inaleficia aliqua exempcionis permi«se tempore perpatrauerint, possit punire, et secundum iustitiam mulctare, eosque exemptos ad partium

Next

/
Oldalképek
Tartalom