Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

ad tempus de quo sibi satis uidebitur esse pro re bene et feli— citer concludenda, ut interim cum ab armis et uia facti cesse­tur,idtotumNuncioetOratori quemSua Sanctitasad Serenissimum Cesarem destinare intendit, per suas literas significetur, ut com­modiuspossit uterqueNuncius intendere ad pacis ipsius tractatum. Item cum superioribus annis apud Sedem Apostolicam per Nuncium Sue Maiestatis referretur, quod Reuerendus Páter Dominus Archiepiscopus Collocensis, quibusdam ut dicebatur rebus ita sibi infensam Suam Maiestatem reddidisset, ut prop­terea in uinculis coniectus esset, petereturque per dictum Oratorem ut ad Regem Hungarie Nuncius destinaretur, qui de demeritis et causa carceris dicti Archiepiscopi cognosceret et iustitiam Domino Regi administraret. S. D. N. memor in primis quantum sua Maiestas et predecessores sui omnes optime sem­per meriti sint de Religione Christiana deque Sede Apostolica, ut argumento est preclara illa que pace et bello presertim tam contra perfidos Turcas Christiani nominis inimicos quam contra hereticos et scismalicos Regni Bohemie consulto Sua Sanctitas hactenus distulit Nuncium ipsum destinare, utpote quod si quid Archiepiscopus ipse peccasset, aut se non exhibuisset ut par fűit pro magnitudine meritoruin per Suam Maiestatem in eum collalorum, hec ipsa diutina captivitas Archiepiscopum ad sanctam menten» facile reduxisset, et ani­mum Sue Maiestatis mitigasset, unde gratissimum putet Sua Maiestas Sanctissimo Domino Nostro et toti Collegio Archie­piscopum non aliter examinatis demeritis carcere liberari. His suasionibus apud Dominum Regem plurimum erit agendum, ne cum seruo suo et factura manum suarum iudicio experiri uelit, Christi Redemptoris nostri imitatus exemplum, qui ad patrem pro illis qui illuin morti tradiderunt enixe rogauit, tum id maximé, quod si reus et nocens foret Archiepiscopus, tam graui et diuturno prorsus carcere delictis et culpis omnibus iam dudum satisfecisse putandum est, et super hoc Orator múl­túm laborét et cum magna dexteritate rem inducat. Verum si Nuncius ipse his suasionibus frustra agi cum Domino Rege uiderit, dicat quod S. D. N. memor fidei et deuo­tionis Sue Maiestatis ob id uel maximé, quod semper tam ipse

Next

/
Oldalképek
Tartalom