Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Instructiones gerendorum per Nuncium et Oratorem Apo­stolicum ad Serenissimum Regem Hungarie destinandum. In primis cum advenerit salutabit Dominum Regem Hun­garie nomine Sanctissimi Domini Nostri ac etiam Nomine Sue Sanctitatis benedicet eidem verbo, presentabit breve el refe­ret prudenter et accurate infrascripta. Videlicet Quod Sanctissimus Dominus Noster cum suprema dispo­sitione cura Dominici gregis demandala ea animi sui solicitu­dine et uigili cura ut nihil preter pacem et Christifidelium unionem et concordiam in desiderijs cordis sui cogitet, quo fit, ut Sue Sanctitati omnes que inter Christi fideles exoriuntur discordie et dissensiones molestissime sint, precipue tamen bella que inter Principes satore hoste humani generis, et inter suam Maiestatem, et Serenissimum Cesarem fervent, detesta­tur, ob que tanta Christianorum populorum cedes et strages exoritur, que etiam meminisse adhorrescimus, Vrbes, Prouin­cie et Regna populationibus uastantur, et mala omnia passiin que sane quisque mentis cogitare potest, eueniunt. Quod si furor iste armorum, pari consensu in perfidam Turcarum ra­biem uerteretur actum foret de nefando illorum Imperio, qui discordijs nostris letantur et eorum uires nostris malis pro dolore augescunt, ad que obeunda et absoluenda Sua Sanctitas ut par est, et pastoralis oíí'icij cura expostulat, semper etiam supra uires paratissima existit, etiam si caput obiectare peri­culis expediat. Vnde illa non sine cordis et animi gemitu Suam Celsitudinem per uiscera misericordie Dei adhortatur et monet, ut ab armis et uia facti abstineat, compescatque animum et belli huius ardorem deponat, reputetque secum siquid habét aduersus Cesarem per Sedem Apostolicam et Suam Sanctita­tem, que Dei omnipotentis uoluntate et dispositione Judex est Regum Principum et Christi fidelium omnium, terminari et componi opportet, scriptum est enim : et adorabunt eum omnes Reges terre, omnes gentes servient ei. Quod si frustra tentari omnia nuncius uiderit, nec spes ulla salutis pro armorum depositione supersit, dicat Celsitu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom