Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

facere recusaret, opus fűit, ut Apostolica prouisio iam facta debitum assequeretur effectum et necessitati predicte Ecclesie occurreretur contra ipsum Varadiensem ad Censuras Ecclesi­asticas deuenire sicut devenimus, prout etiam Maiestati tue Venerabilis Fráter noster Ro. Episcopus Portue/isis Sacre Ro­máné Esclesie Vice Cancellarius, ut predictas Censuras su­spendere dignaremur instanter nobis supplicauit. Nos autem licet hoc durum admodum, et periculosum esse euidenter ap­pareret, vt tam diu Ecclesia ipsa Pastore careret, et predictus Varadiensis Episcopus sic renitens esset prouisionibus Aposto­licis in graue periculum anirne sue et in contemptum manda­torum nostrorum, in preiudicium ipsius Syrimiensis Episcopi, Quem tue Maiestati commendatum esse cupimus, Nihilominus volentes in omnibus quantum cum Deo possumus, desiderio Maiestatis tue complacere, dictas censuras contemplacione tua tenore presencium ad tres menses postquam he nostre litere tue Maiestati presentabuntur suspendimus. Hortantes te fili Charissime ut interea omnino cures et efficias ut idem Wara­diensis Episcopus predictam Ecclesiam inxta nostram prouisio­nein prefato Episcopo Syrimiensi seu eius Procuratori liberam el expeditam assignet. Alioquin elapsis predictis tribus men­sibus uolumus dictas censuras, et facultatem nostris executo­ribus super his consessas, sicut antea perdurare ac subsistere in suis viribus. Quemadmodum eciam lacius nostra ex parte communicabit cum Maiestate tua nuncius noster propediem ad te destinandus. Dátum Romé die VI. Augusti 1488 Anno Quarto. Cseles kézirataiból, IX. köt, 174-175. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom