Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
cevoijvodis earundem partium, presentium notitiam habituris, Salutem et gratiam. Expositum est Maiestati nostre pro parte et in personis fidelium nostrorum, prudentum et circumspectorum Judicis et Juratorum, ceterorumque universorum civium et Incolarum Civitatis nostre Bistriciensis, et eiusdem Districtus gravi eum querela in hunc modum, Ouod licet pannicide et Institores, ac etiam Magistri Mechanici, et ceteri omnes Mercatores, in medio eorundem residentes quascumque res et mercantias ipsorum seorsum etiam et particulatim, cum ulnis videlicet et uncijs, in oppidis Regen ac Buza, et alijs oppidis ipsis vicinis, in foris ebdomadalibus in eisdem celebrari solitis, semper et ab antiquo liberam vendendi hactenus babuerint facultatem, tamen impresentiarum inhabitatores etincole eorundem oppidorum quandam abusionem introducere volentes, eosdem a vendicione huiuscemodi rerum suarum prohibere eepissent, ac illas nullatenus eisdem vendere permitterent, in preiudicium libertatum ac inuriam eorundem manifestam. Quia vero nos eosdem exponentes in eiuscemodi ipsorum antiquis libertatibus et consvetudinimus illibate conservare, et per neminem impediri seu perturbari volumus, Idcirco fidelitati vestre harum serie firmissime committimus et mandamus, quatenus eosdem exponentes contra dictos, et alios etiam quoscumque oppidanos exceptis duntaxat oppidanis nostris de Yasarhel, in huiusmodi eorundem libertatibus et antiquis consvetudinis tueri protegere et defensare, ac indemniter manutenere debeatis, neque eosdem per dictos oppidanos quovis pacto in hoc perturbari seu impediri permittatis, nostra in persona et Auctoritate vobis in hac parte plenarie attributa mediante, Aliud nullatenus facturi presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum in Arce Civitatis nostre vienensis feria quarta proxima post Dominicam Quasimodo, Anno domini Milesimo quadringentesimo oc-togesimo octavo, Regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo primo, Bohemie vero decimo nono. Besztercze városa levéltárából.