Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Fridericus divina favente clementia Romanorum Imperátor semper augustus, Hungarie Dalmatie Croatie etc. Rex, ac Austrie Stirie Carinthie et Carniolie Dux, Comesque Tirolis. Tenore presentium recognosciinus et notificamus quibus expedit universis. Quod nos pro nobis, ac Terris subditis et dominijs nostris , cum Serenissimo Principe Mathia Hungarie Dalmatie Croatie etc. Rege super Bello et differentijs inter Nos et eundem hincinde subortis ac vertentibus, medio Yenerabilium Gabrielis Episcopi Agriensis Principis , per Hungáriám et Boheiniam Apostoliéi legati, Johannis electi et confirmati Ecclesie Waradiensis, necnon Magnificorum Emerici Comitis Scepusiensis, Nicolai Bampfi, Comitis Posoniensis, ac honorabilis Georgij Prepositi Posoniensis, deuotorum fidelium nostrorum dilectorum, prefati Serenissimi Hungarie Regis Oratorum, apud nos propterea constitutorum plene et amicabiliter concordati sumus et pacem reformavimus, iuxta Articulos infrascriptos, promittentes in verbo Imperiali, nos eandem pacem et concordiam in omnibus et singulis dictis Articulis conuentionibus et conclusionibus in quibus ad eorum observantiam astringimur, cum prefatis Rege Mathia, Regnis et dominijs suis firmiter et inviolabiliter observaturos. Imprimis quidem conclusum est Quod firma integra sincera etperpetua pax inter Imperialem Maiestatem et successores suos Austrie duces, terrasque eorum hereditarias ab una, et Serenissimum Dominum Regem et successores suos Hungarie Reges, ipsumque Regnum, parte ex altéra sit et inviolabiliter observetur, sine omni dolo et fraude, et quod ipsi Principes tamquam páter et filius, mutua se benevolentia conplectantur , et favoribus prosequantur , procurantes bona fide altér alterius honorem et utilitatem tamquam ipsorum, precaventes malum ad invicem prout decet veros amicos et strictissime confederatos, Nullaque hostilitas ex Dominijs et terris alterius contra alterius Dominia exerceatur, aut aliquid via facti attentarj per ipsos Principes aliquo modo permittatur, et Quod Amici alterius partis sint et intelligantur esse Amici alterius partis, et econverso. Et quod vigore presentis Inscriptionis cassa sint et penitus annullata pacta, tam per Imperialem Maiestatem, quam per ipsum Dominum Regem, cum quibuscum-