Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
et presentari. Item si ut premittitur Cesarea Maiestas premissa acceptare decreverit, teneatur similiter illám Dominus Dux Albertus per totum Maium Regiam Maiestatem reddere certiorem, et eam de hoc assecurare, deinde vero per totum Junium teneantur partes per Oratores Nuncios vei Procuratores suos cum omnibus eorum Inscriptionibus et Juribus, que in negotio presentis belli et eius occasione habent, coram Summo Pontifice comparere, Sue Sanctitatis declarationem auditure, útra scilicet pars iusta vei iniusta habeatur. Item ne Sanctitas Domini nostri eiuscemodi declarationem differre et rem protrahere vei etiam allegare possit, quod scilicet volet se et partes suas interponere atque amicabililér et paterne ipsos Principes componere, sicque Maiestates suas diu in hac causa suspensas tenere, conventum est, Ouod Sanctitas Sua per totum Augustum prout etiam alioquin ipse Treuge et pacis sufferentie per id tempus durare debebunt, predictam declarationem facere debeat, Quodsi forte propter alias occupationes vei impedimenta id facere non posset, nihilominus per totum Novembrem facere debeat et teneatur. Quodsi forte etiam tunc non facérét, et rem ex quacunque causa diífere et ulterius protrahere niteretur, elapso Novembri amplius se de hac re intromittendi nullám prorsus vigore presentis conclusionis habeat facultatem, hoc tarnen per expressum declarato, quod prefate Treuge solummodo per mensem Augusti durent et tandem proxima die Septembris hoc est in Festő Beati Egydij Regia Maiestas arma reassumendi liberam habeat facultatem. Item si intra prefinitum tempus Electores vei alij Imperij Principes, unus vei plures, aut etiam Dominus Dux Albertus de quo plus coníiditur, ad concordandos predictos Principes partes suas interposuerit, per hoc his Articulis et Capitulis nihil contraventum nec preiudicatum censeatur. Sequuntur Capitula super Treugarum prórogatione et observatione per Consiliarios Regie Maiestatis et Illustrissimi Domini Alberti Ducis concepta. Imprimis conventum est, Ouod in presentibus Treugis, que inter Maiestatem Sereniss imi Mathie Hungarie, Bohemie etc. Regis, eiusque Dominia et Terras, ac inter Illustrissimum Dominum Albertum Ducem Saxonie Imperialis Maiestatis et totius Sacri Romani