Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

nostrarum incolas spoliando , quibus querelis vestris iuste et ralionabiliter moti commiseramus nuper vivente adhuc ipso Nicolao Castrum Ztrupko obsideri, et expugnari. Sod cum ad Castrum Fijlek hominem nostrum misissemus, ut illud similiter expugnaretur, et spoliatis satisfactio impenderetur, atque via Regni nostri in totum purgarelur. Intelleximus Magnificum Ste­phanum de Peren Castrum illud subintrasse, atque inde homi­nes nostros bombardis et aliis Machinis bellicis infestare, id­que in contemptum Maiestatis nostre machinare ut ad Castra Wywar et Sáros homines externos atque forenses introducat, quod ne fiat, iussimus fideli nostro Egregio Andree de Labath­lan ut omnes Civitates nostras et vos inter alios perambulet, et non solum Civitates nostras, sed et Comitatus pro obsidione dictorum Castrorum excitare debeat. Requirimus igitur fideli­tates vestras eisque mandamus firmissime, quatenus statim re­ceptis presentibus iuxta informationem prefati Andree de La­bathlan hominis nostri numerosius quo poteritis cum hominibus omnibus et familiaribus vestris personaliter insurgere et cum omnibus instrumentis bellicis , specialiter vero cum bombardis et pyxidibus ad obsidionem dictorum Castrorum Wywar et Sá­ros, et illa obsidione cingere debeatis , ne gentes externe, et forenses aliquo pacto ipsa Castra subingredi possint. Qiioniam nos omnino constituimus ab illis turbationibus et impedimen­tis, que ex prefatis locis viatoribus inferebantur fidelitates ve­stras et Regnum nostrum liberare, stratamque Regni nostri reddere pro hac vicc tranquillam et securam. Plura dicet vobis Andreas de Labathlan nomine nostro , cui credere et quitquid dixerit id sine mora facere et exequi debeatis. Dátum Bude feria sexta proxima post festum Beati Briccii Anno Domini Mil­lesimo Quadringentesimo Octuagesimo tertio. Kívülről: Prudentibus et Circumspectis Magistro Civium ac Judici et Juratis ceterisque Civibus et toti Communitati Ci­vitatis nostre Cassoviensis Fidelibus nobis dilectis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom