Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

suas proventus nostri vectigalis impedire non deberet, requi­sivimus etiam, et prefiximus ei terminum infra quem in con­spectum Maiestatis nostre venire et de huiusmodi suis exces­sibus si vellet, se expurgare teneretur. Sed ipse animo semper obstinato et rebelli mandata nostra contempnens neque in pre­sentiam nostram scpe requisitus venire, neque etiam ab huius­modi Mercatorum et Forensium hominum turbationibus et spo­liis abstinere curavit, quin imo quotidie deteriora committens Mercatores forenses adeo deterruit, ut iam nemo audeat pro­pter eius temeritatem atque insolentiam ullas merces in hoc Regnum nostrum importáré, quorum etiam plurimi per eum dampnificati post Maiestatem nostram cursitantes assiduecon­tra ipsum lamentantur. Nos autem nolentes ipsum Nicolaum sic ut premittitur obstinatum et nostris omnino mandatis parere nolentem ex pravitate sua commodum reportare, cum ex debito Regiminis nostri teneamur noxios homines compescere, et Regnum nostrum in optima quiete conservare, fidelitatibus ve­stris harum serie firmiter precipimus et mandainus id vobis sub districta indignationis nostre pena iniungentes, quatenus sta­tim visis presentibus ad Castellum Zthropko ipsius Nicolai un­de ipse et sui coherentes huiusmodi maleficia et spolia com­mittunt, exercitualiter accedere, omnesque Machinas ad hec necessarias illo comportare idque Castellum, quod tanti male­ficii receptaculum atque Asijlum est, expugnare quamprimum debeatis, atque in manibus nostri Tricesimatoris illud assigne­tis, ut ipse Tricesimator noster deinceps Mercatores et Viato­res quoscunque ab huiusmodi rapinis et perturbationibus va­leat precavere, et simul ut dampnificatis satisfactio impenda­tur cum effectu, aliud pena sub premissa facere non ausuri. Dátum Bude feria secunda proxima ante festum Beate Marié Magdalene Anno Domini Millesimo quadringentesimo Octuage­simo tertio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom