Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
nisi nos , cum Domina Regina , Maiestatis Vestre filia, pusillanimitatem suam conürmassemus, ut securus obiret munus legationis nostre, putantes Maiestati Vestre non displicere, immo potius complacere, si nos interdum pro necessitate nostra, Maiestate Vestra irrequisita, ministerio alicuius Familiáris et subditi sui uteremur. Et idcirco, data sibi certa instructione, ad pedes Sanctissimi Domini Nostri primum, et deinde ad Maiestatem Vestram destinavimus Oratorem nostrum, Rogantes , ut temeritati vei ambitioni illius , hoc servitium, quod nos Paternitati Sue imposuimus, Maiestas Vestra non adscribat, sed potius velit hec obsequia sua sic acceptare, tamquam non nobis, sed Maiestati Vestre exhiberet. Quia et nos, hoc idem de quocunque Servitorum nostrorum Maiestati Vestre obsequenti faceremus. Ea enim necessitudo, que nobis cum Maiestate Vestra intervenit, facit, ut confidenter servitoribus Maiestatis Vestre utamur, et sicut nobis nihil alienum reputavimus, quidquid honori et commodo Maiestatis Vestre accidit, ita putamus nostra commoda a Maiestate Vestra non aliena reputari. Dátum — Kaprinai kézirataiból L. köt. 82, 83. 1.