Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

bis, quod S. D. N. a principio sui Pontificatus usque in hanc diem nihil magis cordi fűit semper, nihilque aliud die Noctu­que uersatur animo quam ut sedatis dissensionibus atque dis­cordijs Principum Christianorum communi consilio et uiribus immanissimis Nostre fidei hostibus Tureis occurri possit. Eam ob causam Sanctitatem Suam plures de latere Legatos et Ora­tores ad omnes pene Reges et Principes Christianos inprimis­que ad suam Caesaream Maiestatem non sine grauissimis ex­pensarum dispendijs misisse, nam interea temporis, quo Prin­cipes Potentatusque Christiani alterius suspicionibus, discor­dijs, bellisque se inuicemconterunt, ad id potentie Turce deue­nerunt, ut iam toti Christiano orbi formidabiles immineant, maximé uero, ac precipue propriori periculo inclite Nationis Germanice, atque Italie cladem , uastitatemque quotidie infe­runt, quorum crudelitati ac nefario furori cum nullus oppor­tunior modus resistendi ullo unquam tempore fuerit, aut in presentiarum olTeratur, quam quodSua Cesarea Maiestas Sere­nissimum Hungarie Regem paterno amore amplectatur atque charitate, tam pro priuata enim beniuolentia, qua utrumque prosequitur, quam pro communi Christiane Reipubliee pericli­tantis causa, et pastoralis officij debito nihil magis dolenter et ucm lacrimis atque amaritudine cordis audiuit Sua Sanctitas, quam inter Cesaream Maiestatem Suam predictumque Regem post ultimam concordiam inter eosdem R. P. D. Episcopo Alexiensi tanto laboré partam, atque firmatam, nouas dissen­siones et bellorum causas subortas, pro quibus iterum com­ponendis atque sedandis cum omni celeritate R. P. D. Episco­pum Asculanensem ad Cesaream Maiestatem Suam misisse. In­telli/ebat enim Sua Sanctitas nihil perniciosius istis tempori­bus Reipubliee Christiane accidere posse, non modo si bellum apertum, uerum etiam si aliqua leuis turbatio in tanto rerum diserimine exoriretur. Cum et Sua Cesarea Maiestas, et ipse Hungarie Rex situ atque opportunitate locorum que tenent, ac iuribus et potentia precipui sint ex his, qui Infidelibus obsis­tere possint. Cum autem Beatitudo Sua uideat in dies dissidia et dis­sensiones augeri potius quam minui, cum grauissimis cladibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom