Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
quibusdam litteris nostris superioribus temporibus ut dicitur a nobis qualitercumque pro se impetratis, causas huiusmodi, non ad sedem ipsorum exponentium, sed simpliciter ad sedem Cibiniensem pro interrogatione atque discussione transmittere velle contenderent, in preiudicium Juris et privilegiorum eorundem exponentium manifestum. Quia vero nos ipsos exponentes in omnibus antiquis eorum libertatibus, consuetudinibus et privilegijs, illibate conservare et tenere volumus. Mandamus igitur fidelitati vestre quatenus receptis presentibus, accersito ad vos fidele nostro venerabili Georgio preposito Varadiensi, et visis et examinatis cum eodem superinde Juribus prefatorum exponentium, ipsos iuxta huiusmodi ipsorum Jura, in dictis antiquis libertatibus et privilegijs consvetudinibusque, super advocatione scilicet causarum preattactarum habitis, adversus memoratos Judicem et cives Kolosvarienses tueri, protegere et conservare debeatis, ac teneamini. Secus non facturi. Presentibus perlectis exhibentibus restitutis. Dátum Bude feria quinta proxima post festum Beati Briccij Episcopi et Confessoris. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Octogesimo primo. Regnorum nostrorum Anno Hungarie vigesimo quarto Bohemie vero tredecimo. Ad Relationem Thome de Erdewd prepositi Tituliensis pro Thesaurario Referentis. Relatio vrbani Thezaurarij Regis etc. Besztercze városa levéltárából.