Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

liberis eoruin vnum locum congruum, vtputa in introitu magni ostij dicti Monasterij, quod est ad occidentem retro idem ostium ad dextram ante altare, quod alias per prepositum Ecclesie de Alba fundatum fore dicitur, pro sepultura perpetua eligere et iuxta suam deuocionem, qua ipse Ladizlaus Buzlaj ad preposi­tam Genitricem Dei gerit, modo et ordine quibus optat ornare et construifacere ualeat atque possit, prout concedimus et an­nuimus presencium per uigorem Quocirca vobis fidelibus nostri Yenerabili Domino Preposito, eelerisque cunctis Prepositis fu­turis ac Capitulo eiusdem Ecclesie harum serie mandamus fir­missime ac comittimus , Sicque per omnia habere volentes, quatenus receptis presentibus, dum el quandocunque prefatus Ladislaus Buzlaj uoluerit locum iam declaratum in predicto Monasterio ad sepulturam modo predicto faciendam, eidem La­dislao annuere et concedere ipsumque ac Dominam eius Con­sortem et ipsorum Liberos loco in preattacto sepelire permit­tatis et permitti faciatis, Contradictione et difl'icultate absque omni, et secus contra premissam nostram annuenciam gracio­sam facere non presuinatis. Presentes post lecturam reddi iu­bemus exhibenti. Dátum Bude feria tertia proxima post festum Beatarum vndecim millium Yirginum Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Octuagesimo primo. Kapriaai kézirataiból XLVIII. köt. 499, 500. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom