Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Dalmacie, Croacie etc. Memorie commendamus. Ónod Illustris doniina Elizabeth genitrix prefati domini nostri Mathie Regis personaliter ab una, parte vero ex altéra Magnificus Emericus filius Johannis, et Stephanus filius Simonis de Palocz similiter personaliter coram nobis constituti sunt confessi spontanea eorum voluntate in hunc modum. Quod licet inter easdem partes racione et pretextu nonnullarum terrarum Arabilium, pratorum, fenilium et Sylvarum inter possessiones prefate domine Elizabeth ad Castrum suum Munkach vocatum pertinentes, ac annotatorum Emerici et Stephani de Palocz omnino in Comitatu de Bereg existentes nonnulle differencie, lites, controversie et Iniurie, ac occupaciones hucusque mote fuerint et suscitate. Tamen ipse ambe partes cupientes huiusmodi difl'erencijs et earum occasionibus finem imponere decisivum , per nonnullorum dominorum Baronum et Regni pociorum Nobilium inter eas mediative laborancium in facto dictarum terrarum pratorum fenilium et Silvarum taliíer concordassent concordaruntque nostro in conspectu, ut quitquid unus ex Magistris prothonotarijs per easdem pari et unanimi voluntate ad id electus et deputatus ac educendus quintodecimo die festi Nativitatis beate Marié virginis nunc proxime affuturi et alijs diebus sequentibus ad id aptis et suíí'icieniibus in faciebus dictarum terrarum pratorum fenilium et silvarum contenciosarum visis et examinatis ambarum parcium Juribus et literalibus Instrumentis nec non metalibus ac alijs evidentibus testimonialibus documentis admissis iuxta Regni consuetudinem disponeret, diffiniret, ac alteri ipsarum parcium ex huiusmodi literalium Instruinentorum et evidencium documentorum ipsas terras prata fenilia et Silvas in toto vei in parte attinere agnouerit, Id eedem ambe partes pro rato atque firmo et irrefragabiliter observare deberent et tenerentur. Idemque Magister Prothonotarius huiusmodi Terras, prata fenilia et Silvas in tanta parte quanta easdem cui ipsarum parcium attinere Juridice agnoverit, contradiccione parcium obviare nonvalente in perpetuum restituendi ac superinde literas sub Sigillo nostro, quod erga Magist-rum Stephanum de Hassagh habetur emanandi et extradandi liberam et securam haberet potestatis facultatem, hoc speciaiiter de-