Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
et populos Regni sui ea ratione leuauerit, ut ad Castrum Kyllye ad expugnandum idem Castrum Ire haberet, Tamen nunc Idem Czypelles cum universo populo et Gentibus suis, sub Alpibus constitueretur expectando turcorum aduentum, qui quidem Turci postquam advenerint, statim has partes Transsilvanas subintrare Intendunt quorum conatibus auxilio dei obstare Intendimus. Ideo Requirimus vos preseutibus et Regia in persona firmissime mandantes vobis, quatenus statim visis preseutibus, et sine omni mora, Gentes et equites tot et tantos, quot et quantos Stipendiarios, vos dare et mittere oporteret, de Saxonibus vestris, ad nos ad Kywhalom, ubi et nos his diebus constituemur, transmittere debeatis, Ceterisque Saxonibus vestris commitatis vt ipsi omni tempore se paratos teneant, et se precustodire debeant, Sedibus etiam Zerdahel, Zaz-Sebes et < eteris, versus Hathzak existentibus committatis vt ijdem parati esse debeant, et si ac dum per Castellanos nostros Castri Dewa requisiti fuerint mox illis in auxilium accedere valeant et debeant. Secus igitur optamus 11011 íacturi. Dátum in Bogath feria secunda proxiina ante festum beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum, Anno etc. LXXX primo. Comes Stephanus de Bathor. Wayuoda Transsilvanus etc. Kívülről: Egregio viro Thoma Althemberger Magistro Ciuium Ciuitatis Cibiniensis, Amico nobis sincere dilecto. A szász nemzet szebeni levéltárából.