Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

pretendunt in favorem quoruincunque quovis quesito colore facta aut fienda, Salvis tamen dccimis et Causis Ecclesiasticis, que in foro suo ventilari et agitari poterunt, prout Juris est et rationis. In foro vero Seeulari in personalibus aetionibus et realibus eontra et adversus nostros subditos et castrorum pre­taetorum quomodolibet motis , aut inovendis, coram Judicibus per nos Imperatorem prefatum in locis huiusmodi pro tempore deputatis Actor Justitiam postulet et requirat, que ad requi­rentis instantiam expedite adtninistrari debet, Prouiso, Quod eo ordine ad requisitionein predictorum subditorum nostrorum et dictorum Castrorum per Regein pro tempore et ipsuin Regnum Hungarie eorumque OíTieiales procedatur et procedi curetur, Et si passagium generale eontra Turcos pro defensione fidei et ipsius Regni fieri conligerit in ea re rcquisitione preuia a nobis ijdem subditi maneant inclusi, sic tamen , quod in eum casum huiusmodi exactionis per nos supra dictum Romanum Impera­torem debita fiat dispositio , et adversus contravenientes , qui, quomodolibet etiam pro suo interesse aliquid attemptarent eontra ea que pretacta sunt, aut nos et heredes nostros lanquam eontra violatores pacis, Rex ipse pro tempore et Regnum nobis poten­ter assistentiam faciant. Adjectum etiam est et conclusum, quod post obitum nostrum Rex pro tempore et Regnum Hungarie facultatem habeant dicta Castra Vorchtenstain Kobelsdoríí et eorum redditus casu quo Idem Castrum Kobelsdoríí per nos demolitum non íuerit, attento, quod modice estimationis et ruinosuin existit, alias ipsius redditus reuoluendi ab heredibus noslris pro summa Quadraginta Milium florenorum Ungaricalium et ducatorum boni auri et justi ponderis. Item quia nos supra nominatus Fridericus Roinanorum Imperátor etc. bonis et ho­nestis rcspectibus huc usque titulo et nomine Regis Regni Hungarie usi suinus deliberatum est et conclusum. Quod nos huiusmodi titulo Regis a Prelatis, Baronibus, proceribus Nobi­libus et alijs Regnicolis Regni Hungarie in antea Iibere et quiete in eorum literis et ubilibet honorati et decorati quo ad vixerimus remaneamus et Rex dicti Regni Hungarie, et aliorum Regnoruin eidem Regno coherentium nominari et vocari et eo titulo uti et frui possimus et valeamus. Impedimento contradi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom