Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
expedit vniuersis. Quod et si Regié munificencie opes in usum benemeritorum deleetet produxisse, quandoquidem ex hoc in Regimine vigor, in Subditis vero obsequendi studium solidatur. Ilii nimirum tamen maioribus debent Regijs fauoribus et donacionibus honorari liberalioribus, quos et generis claritas et virtutum ingenua merita commendant. Sane considerauimus et digne pensauimus fidelitatis integritatem, et fidelium seruieiorum dignissima merita fidelis nostri sincere dileeti Magnifici Nicolai, filij condam Stephani, filij Stephani Bani de Alsolyndvva, Comitis nostri Posoniensis, que idem pritnum Sacre dicti Regni nostri Hungarie Corone, et consequenter nostre Maiestati ab exordio felicis nostri Regiminis adusque diem presentem, in diuersis et arduissimis éxpedicionum generibus, atque bellicis exercicijs tam contra Bohemos et Polonos, quam contra Turcos, Christiane Religionis hostes ueteres et crudelissimos, generalibus et particularibus locis, et temporibus oportunis, contempta pro nobis vita et quiete suis sumptibus eciam in copia profusis, se quoque et sua uarijs fortune casibus subinittendo prudenter, uiriliter et constanter exhibuit, Nulla enim eum aut fortune aut temporis asperitas, nullus metus hostilis perterruit, aut ab animi sui firma constancia, a latere et obsequijs nostris fidehbus retrahere potuerunt, quominus ea semper peruigili et sollicito Btudio ageret, que ad glóriám et exaltacionem nominis et Diadematis nostri Regij splendorem accederent, Vt igitur idem Nicolaus BaníTij imposterum quoque tanto alaeriori animo ad fidelia seruieia nostra accingatur, quanto se ipsum a Maiestate nostra r.liberalius cognoscet remuneratum et prouisum, Possessiones — — — — — — — in Comitatu — — — Item possessionem — — — — in Comitatu — — — que condam Magnifici Mathyws de Maroth Bani Machouiensis prefuerant, et per defectum ad nostram collacionem deuenerant, cum cunctis stb. — — — — memorato Nicolao űlio condam Stephani, filij olim Stephani Bani de Alsolijndwa , necnon Egregio Jacobo BanfFij fratri suo uterino, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis de nostris Regijs manibus libere dedimus, donauimus et contulimus, ymmo damus, donamus, et conferimua Jure perpetuo et irreuocabiliter tenendas possidendas pariter