Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

ne, nec non Magnificus Dominus Job de gara coram nobis per­sonaliter constiluti, idem Dominus Nicolaus Rex onus Lauren­cij filij sui, nec non Catherine, Vrsule et Eufrosine filiarum suarum per omnia in se assumendo, oraculo sue vocis confessi sunt in hunc modum, Quod quamvis ipse Dominus Nicolaus Rex, superioribus his annis cum Spectabili et Magnifico condam Domino Ladislao de Gara Regni Hungarie Palatino, patre vide­licet predicti Domini Job super universis eorum Castris Ca­stellis, Fortalicijs, Ciuitatibus, Oppidis, villis, possessionibus, districtibus et generaliter quibuslibet eorundem Bonis, intra et extra hoc Regnum Hungarie, in quibuslibet Comitatibus Regni Hungarie existentibus habitis, alijsque Juribus hereditarijs et possessionarijs ac quibuslibet eorum Juribus quouis nominis vocabulo vocitatis, mutuum inter se in conuentu Petrouaradi­ensi fecissent contractum et confraternitatem, Cui quidem con­tractui et confraternitati quamvis eciam Serenissimus condam Dominus Ladislaus Dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. nec non Dux Austrie etc. consensisset, atque prefatus eciam Ma­gnificus Dominus Job de Gara filius prenominati condam Domini Ladislai Palatini temporis in processu similiter consenserit, predictosque duos consensus prefatorum Domino­rum condam Ladislai Regis et Job de Gara Serenissimus prin­ceps Dominus Mathias Dei gracia Rex Hungarie etc. suis literis mediantibus confirmaverit, tamen quia prefatus Dominus Rex Mathias Dominus noster graciosissimus ex sua speciali gracia et nimia charitate erga ipsum Dominum Nicolaum Regem lia­bita, super mutuo contractu et confraternitate super universis bonis ipsius Domini Nicolai Regis cum spectabili et Illustri condam Domino Vlrico Comite Cilié et Ortenburge etc. similiter super universis eiusdem bonis, puta Castris, Castellis, Fortali­cijs, Ciuitatibus etc. facto consensum suuin regium pariter et assensum prelibato Domino Nicolao Regi dederit, donauerit et assignauerit, Ideo prenominati Dominus Nicolaus Rex, nec non Job de Gara prescriptum contractum, nec non ipsum regium consensum, et assensum predicti Domini Ladislai Regis ac confirmacionem ipsius Domini Mathie similiter Regis super universis et quibuslibet bonis eorum prescriptis, ut premissuin

Next

/
Oldalképek
Tartalom