Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
quamvis ipsi alias condam Johanni Walpek inhabitatori dicte Civitatis Jauriensis mutuo sub spe restitutionis, prout hoc Litere fassionales et Obligatoriales Honorabilis Conventus Ecclesie Sancti Martini Sacri Montis Pannonié apertius declararent, certam Summám pecunie accommodaverint, quam prefatus condam Johannes eis vita sua durante reddere minimé potuisset, Nunc autem Circumspecti Johannes et Stephanus filii eiusdem modo simili concives vestri, in quos omnia bona sua pariter cum prescripto debito iuxta antiquam Regni consvetudinem devoluta sunt, reddere et restituere non vellent. Super quo per eosdem exponentes pro faciendo ipsis in hac parte Judicio. et Justitia etiam vos requisiti ipsis huiusmodi Judicium et Justitiam facere minimé voluissetis, allegantes quod ipsi Johannes et Stephanus ab omni Jure et Juris onere per Litteras nostras sub Sigillo nostro annulari emanatas, ratione prescripti Debiti penitus expediti essent, et subportati, in preiudicium eorundem exponentium et damnum valde magnum. Cum autem nemo sine certa et rationabili causa se a facie Juris et Justitie absentare possit. Ob hoc nec prefatos Johannem et Stephanum aliqua via a Jure precavere volentes, Mandamus igitur fidelitati vestre harum serie firmissime, quatenus receptis presentibus eisdem exponentibus ex parte prefatorum Johannis et Stephani Walpek in facto prescripti Debiti iuxta continentias dictarum Litterarum fassionalium et obligatoriarum , prefati Conventus Sancti Martini, non obstantibus prescriptis Litteris nostris pro parte eorundem Johannis et Stephani sub Sigillo nostro annulari, aut alias qualitercunque et sub quacunque forma verborum einanatis, aut aliis subterfugiis quibuseunque, Judicium et Justitiam facere, et impendere debeatis, et teneamini. Secus non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datuni Bude feria sexta proxima ante festum Nativitatis Beate Marié Virginis, Anno Domini Milesimo Quadringentesimo Septuagesiino sexto, Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno decimo nono, Bohemie vero Octavo. Az esztergomi káptalan levéltárából.