Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

fog neki fizettetni. Végre kötelezi magát, hogy öt a maga meg­koronáztatása napján vagy az azt követő napra királynévá ko­ronáztatja. — Kelt Trencsényben januarivs 2S-dikén 1461. Nos Matthias dei gratia Rex Hungarie, Dalmatíe, Croa­tic ctc. Significamus tenore presentium quibus expedit univer­sis: quod quia Serenissimus Princeps, Dominus Georgius, ea­dem gratia Rex Bohemie etc. liabita inter nos utrinque ex con­silio et diligenli opera prelatorum et baronum ulriusque Regni, Hungarie videlicet et Bohemie vera amicitia, inclytam filiam suaiti Cunegundain nobis desponsavit et promisit, ac se obii­ga vit literis suis mediantibus , ut eandem filiam suam in fesk) beatorum Pliilippi et Jacobi Apostolorum proxime venturo in civitate nostra Trenchiniensi ad noslras, aut legatorum nostro­rum manus, quos pro tunc ad tantam rem dignos in ipsam ci­vitatem nostram miserimus, presentabit: igitur nos volentes ipsum Dominum Georgium Regem certum reddere de liis, que ad susceptionem prefate íilie sue et conservationem eiusdem tamquam regine Hungarie pertinent, ea omnia in his literis nostris modo infrascripto explicamus, primo: nos ad prefalum festusn beatorum Pliilippi et Jacobi Apostolorum, si persona­liter non accederemus, congruos legatos et nuntios nostros ad tantam rem aptos et idone5-s mittemus in prefatam civitatem nostram Trenchiniensem , qui eandem sponsam nostram defe­rant in civitatem nostram Budensem, lionore quo decet regi­nam, quam nos infra quatuordecim dieruin spatium, ab illó quo ipsa fuerit in prcfata civitate nostra Trenchiniensi presen­tata inclusive computando, in facie et forma ecclesie, omni ulteriori dilatione semota, legitime desponsabimus. Onodque quantum ad communionem thori copuleque carnalis cum eadem domina Cunegunde fiende, spatium temporis biennii a die de­sponsationis predicte computando excedere, aut prorogare non possumus. Si tamen nostra et illustris domine Elizabeth geni­tricis nostre carissime, prelatorumque et baronum nostroruin májtúra deliberatione prehabita quoad hujusmodi copulam car­nalem memoratum tempus biennii prevenire, seu anticipare vi­sum fuerit. id nos libere efficere valeamus. Ex quod ipsa do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom