Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

valamint ugyanazon megyei Szarvas helységében létező királyi jogával adományozza meg. Kelt Budán augustus 12-dikén 1472. De commissione domini Regis Nicolao Banflfij Comite Posoniensi referente. Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. Me­morie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod nos attentis et consideratis fidelitate, et seruicijs fidelis nostri Nobilis Andree Wer de Yroz familiá­ris Illustris domine Elisabeth Genitricis nostre carissime per ipsum nobis et Sacre dieti Regni nostri Hungarie Corone iuxta sue possibilitatis exigenciam, cum omni fidelitatis constancia exhibitis, et impensis, quandam porcionein possessionai iam in possessione Tarcha in Comitatu Bekesiensi habitam, que alias condam Thome Jósa dieti prefuisset, sed per defectum seminis eiusdem ad Sacram dieti Regni nostri Hungarie Coronam, con­sequenterque collacionem nostram iuxta antiquam et approba­tam eiusdem Regni nostri consuetudinem rite et legittime de­uoluta esse perhibetur, Item totuin et omne Jus nostrum Regi­um, si quod in eadem porcione possessionaria, et eciam in to­tali possessione Zanvas vocata in eodem Comitatu de Bekes habita, qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscum­que causis, uijs, rnodis et racionibus concernerent Maiestatem simulcum cunctis suis vtilitatibus, et pertinencijs quibuslibet, Terris scilicet arabilibus cultis, et incultis agris etc. generali­ter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciaruin suarum in­tegritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis ad easdem de Jure spectantibus et pertinere debentibus premissis sic vt pre­fertur stantibus et se habentibus memorato Andree Weer suis­que heredibus et posteritatibus vniuersis dedimus donauimus et contulimus, Ymmo damus, donamus, et conferimus Jure perpeluo et irreuocabiliter tenendas possidendas, pariter et habendas, Saluo Jure alieno Harum nostrarum vigore et testi­monio litterarum mediante, Quas in formám nostri priuilegij 31*

Next

/
Oldalképek
Tartalom