Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
piteneis, vei aliquibus saltem eorum, aut aliis pro tempore constituendis, ad predictum montem Babolna conveniant, ibique iidein Capitaneí vei altér eorundem ab eisdem senibus inquirere et investigare valeat, utrum Domini eorum ipsos in eorum libertatibus conservaverint, aut non, et si aliquis Nobilium premissam ordinationem cum infrascriptis clausulis in toto vei in aliqua parte violasse; et eisdem contrarium fecisse repertus fuerit, perjurus habeatur, et ceteri nobiles ab illius defensione se retineant, et retrahant. Item in censibus solvendis, muneribus dandis, servitiis exhibendis ordinassent; quod si Literas Sancti Stephani Regis, aut successorum eiusdem in quibus libertatates et Statuta habentur ab Imperiali Majestate possent impetrare , censum annualem solvere, munera dare et servitia exhibere hoc modo teneantur;.... quod pro censu annuali quilibet Jobbagionum decem Denarios pro tempore currentes, non plures, in Festő Sancti Stephani solvere teneantur.— Pro muneribus autem eorum talibus Dominis Terrestribus qui molendinum, seu molendina haberent, in Festő Nativitatis Domini unum cubulum avene et duas tortas, in Pasca similiter duas tortas, et in Festő Patroni Ecclesiarum similiter duas tortas et unum pullum dare teneantur. — Illis autem Dominis qui molendina non haberent in Festő Nativitatis Domini unum cubulum avene, et similiter duas tortas — et in predictis aliis Festivitatibus alia ut prenarrantur dare debeant, in servitiis verő exhibendis una die falcare, aut metere, et obstacula molendinorum relevare, suoque more alias consveto in debita structura conservare teneantur. Item Decimam seu alium censum porcorum et apum, sicuti in aliquibus tantum temporibus, signanter sub castris tam ab Hungaris quam a Valachis huc usque exigebantur, et censum vulgo Ako apellatum Dominis Terrestribus nemo solvere teneatur. Item in locum Camerarii Salium Regalium justa et consveta servitia Régié Majestatis Jobbagiones in eisdem locis Camerariis residentibus semper íideliter exhibere debeant, ad coacta autem servitia, tam in salibus quam aliis oneribus deferendis Camerarius eosdem violenter compellere non presumat. Item idem Camerarius vina non in aliis domibus vei locis, quam in propria domo Camere propinare valeat, et tempore propinatorum vinorum suo-