Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
etiam respectu, quod Abbatia Ecclesie Beati Petri Apostoli in Oppido Tatha vocato in Comitatu Comaromiensi existenti fundate Bonis et Possessionibus prefatorum Johannis, Rainold et Oswaldi proxima est, et exinde utilis defensio Bonorum Eiusdem Ecclesie haberi potest, Jus Patronatus Ejusdein Ecclesie, quod nostra Majestas in Eadem Ecclesia habuit, et habét, simul cum omni protectione et tutela ejusdem in ipsos Johannem, Rainoldum et Osvaldum duximus transferendum, atque Idem Eisdem de nostre Regalis potestatis plenitudine conferimus, Annuentes et concedentes eisdem Joanni, Rainoldo, et Oswaldo de dicta Rozgon, ut a modo imposterum, et ut antea , vita Eorum Comite, quotiescunque Eandem Abbatiam de Jure vacare contigerit, toties Idoneum Abbatem ad Eandem Eligere, ac illi cujus interest confirmandum presentare valeant, atque possint, volentes tamen, ut hoc pretextu Jdem Joannes Rainoldus et Osvaldus ad Bona prefata vei aliquod Jus ultra, quam Patroni habere debent, et consveverunt, sibi ipsis vindicare non presummant quovismodo imo transferimus, conferimus et concedimus vita eorum comite tenendum, et habendum Salvis Juribus alienis. Harum Litterarum nostrarum, quibus Sigillum nostrum Secretum, quo ut Rex Hungarie utímur est appressum vigore et Testimonio mediante. Dátum in descensu nostro exercituali, sub fortalicio Serke in festő Beati Mathei Apostoli et Evangeliste. Anno Domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo. Czech János közléséből.