Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
procurare. omnibus viribus meis jd efficerem. Prout scribo strenuo militi domino Jacobo Trap fideli seruitori vestro. Cliristianissiinus dominus meus Rex francié fecit nuper me venire ad presentiam sue maiestatis et multa michi fecit secrete aperire super matrimonio deo concedente jn breui tractando inter jllustrissimum dominum ladislaum Regem etc. et.dominam magdalenam eiusdem Regis francié filiam. Ad quod perficiendum vidi et cognoui voluntatem Regis et omnium suorum, esse bene inclinatam. Itaque videtur michi quod Res ipsa sit cito et bene prosequenda, quia periculum posset ex negligencia oriri. et si prosequatur, mittantur tales qui sciant et possint tani magnum et altum negocium ad honorem vtriusque Regis terminare Et si jn hac aut aliis quibuscumque Rebus tangentibus vestram j. d. possim aliquid efficere , precipiat michi, qui semper pro viribus nitar obedire mandatis eiusdem jllustrissime dominationis vestre Quam dominationem conseruare et prosperare dignetur altissimus. Dátum Argentine in vigiliaAppostolorum petri et pauli. Anno etc. ivij-o. Eiusdem j. d. v. Humilimus seruitor Jo. hannes preceptor saneti Antonij de ysenheim. A csász kir. titkos levéltárból.