Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

CCLXX. Stubachi Fabri Jakab hittanár, a szónokló rendnek bécsi, tulni és más conventjeinek általános helytartója , Zsigmond osztrák herczeget, és nejét Eleonórát, skót királyi fejedelemnöt, az említett szerzet iránti kegyességeikért a mondott bécsi convent által szerzendö minden lelki javak részeseivé teszi. Kelt Bécsben, április 19-kén 1457. Serenissimo Principi ac domino nostro. Domino Sigismundo Austrie Stirie et Carinthie duci Comiti Tyrolensi etc. ac glori­osissime domine Eleonor Regine Scocie eius consorti Fráter Jacobus fabri de Stubach Sacre theologie professor Necnon et super Conuentus Wiennensis Tulnensis ac quosdam alios fra­trum ordinis predicatorum vicarius generális Salutem et pro­speros semper ad cuncta successus Quia üli. quos carnis origo virtutumque norma nobiliores produxit in lucem. et potestas amplior, preconio celebri sublimauit varijs rerum euentibus. Inter aduersa mundi et prospera sepius colliduntur. et pericu­lis patent plurimis Nisi spiritualibus adiuti suffragijs. ad saluta­ria dirigantur Hinc est quod ego fidei et deuocionis vestre exi­mie sinceritate quam ad nostrum specialiter geritis conuentum exigente beneficijs quoque et fauoribus. quibus nos et ordi­nem semper prosecuti estis, debita recognicione pensatis Su­blimitati vestre, omnium missarum oracionum vigiliarum ab­stinenciarum Jeiuniorum predicacionum. laborum. ceterorum­que bonorum, que dominus noster ihesus eristus per fratres dicti Conuentus fieri dederit vniuersos participacionem con­cedo specialem In vita pariter et in morte vt multiplici suffra­giorum presidio et liic augmentum gracie et in futuro inerea­mini eterne vite prémium possidere In cuius concessionis te­stimonium Sigillum officy mei duxi presentibus appendendum

Next

/
Oldalképek
Tartalom