Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
damus, quatenus diligentem ct bonam custodiam circa conservationem predicti fortalitij facere et adliibere debeatis. Secus pro nostra gratia non facturi, quoniam bene considerare potestis, si illud iterato in manus aliquorum malefactorum deveniret, quod Deus avertat, defacili possent evenire Incolis illarum partium mala peiora prioribus. Ultra autem premissa de constantí fidetitate vestra, quam nobis obtulistis, quamque prout plurimoruin fidelium nostrorum et presertim relatione fidelis nostri Magnifici Comitis Ladislai de Palocz Judicis Curie nostre docemur, liactenus nobis semper tenuistis et nunc tenetis, ac super diligentia et laboribus, quos pro bono ac pacifico Statu illarum partium proxime preteritis temporibus fecistis et impendistis, fidelitatem vestram commendantes, dignas vobis dicimus grates, proindeque vobis et illi Civitati nostre Regio favore et benevolentia nostra esse volumus pariter et adesse. Dátum Bude secundo die festi Circumcisionis Domini Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo septimo, Regnorum autem nostrorum Anno Hungarie etc. decimoseptiino Bohemie vero quarto. Commissio propria Domini Regis in Consilio. Kkulröl: Circumspectis Judici Juratis ceterisque Civibus ac toti Communitati Civitatis nostre Cassoviensis íidelibus nobis sincere dilectis. lvassa városa levéltárából.