Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
ibras denariorum persoluimus residuo vero videlicet viginti sex millibus noningentis et nonaginta tribus libris denariorum et decem denarijs dicto domino comiti remansimus obligati, de quorum itaque viginti sex millium noningentarum et nonaginta trium librarum denariorum et decem denariorum prcfate YVyennensis mónete solucione ipsum dominum Comitem Cilié certum reddere volentes, promittimus quod eidem ac suis heredibus de bobus ex parte Siculorum nostrorum nobis et fisco nostro Regio pro suscepto rrimitiui Regij regimmis officio prouenire solitis infra festum natiuitatis domini proxime ventaruin, omnimodam inpendcmus et inpendi faciemus satisfactionem quoad plénum, casu autem quo solucio huiusmodi de bobus ipsi domino Comiti et suis heredibus facta non fuerit, extunc promittimus, verbo Regio ymmo et omnino volumus, sibi suisque heredibus per thesaurarium nostrum de primis alijs prouentibus nostris vndecumque prouenientibus pre ornnium aliorum prelatorum Baronum militum Consiliariorum siue familiarium nostrorum Salarij siue prouisionis solucione absque dilacione prefati debiti plenariam satisfactionem fieri realiter et cum elfectu, volumus eciam ac nos nostrosque heredes et successores nomine quo supra, presentibus adstringimus et obligamus quod si nos quod deus auertat ab hac lucc migrare contingeret, antequam dicto dommo Comiti siue suis heredibus de prefato debito plenarie fuisset satisfactum quod ex tunc nostri heredes siue successores Regnorum et dominiorum nostrorum prefato domino Comiti suisque heredibus solucionem et satisfactionem modo quo premittitur omnimode impendere debeant et teneantur, harum nostrarum literarum vigore et testimonio mediante. Dátum Bude feria tercia proxima ante festum pentecostes anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto Regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. sexto decimo Bohemie vero tercio. Ladislaus rex manu propria. A csász. kir. titkos levéltárból. Ezen levél utolsó sorait valamint a király saját aláirását hasonmásban is közöljük.