Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
significantes quibus expedit vniuersis, Quod nobis vnacumpartiuni Transyluanoruni Nobilibus in Octauis festi Epiphaniarum domini nobiscum in Judicio existenlibus Regnoldus Judex Cibiniensis necnon Michael Halhasz et alter Michael Thesner, Hospites de Bolkach in ipsorum ac omnium Hospitum , et Vil— lanorum neonon et totius Connnunitatis in prenarrata possessione Bolkach et Situe vocatis commorantium nominibus et in personis , nostram et eoruin Nobilium venientes in presentiam» nobis et eisdein Regni nobilibus significari curarunt graui cum querela , quod licet ipsi populi et Villani in prenarratis possessionibus Bolkach et Situe residentes , et speciali prerogatiua, gratia Diuorum Regum ab eo tempore cuius et hominum memória contrarium non comprehenderet ab alijs Jobbagionibus ceterorum Nobilium exempti in omnibus Jurisdictionibus ac legibus et Consuetudinibus Saxonum Regalium, Septem Sediuni fuerint soluti et inclinati atque suppositi, tamen nunc multocies Comites et Vice Comites, et Judlium Comitatus de Ksvkwllew ad instar Jobbagionum ceterorum Nobilium, Judicio et Judicatui eorundem eos adstare compellerent, in contemptum prescripte eorum exemptionis, et Juris periclitationem manií'estam. Ynde idem Regnolclus et vterque Michael nobis, et eisdem regni Nobilibus supplicarunt vt ipsos populos et Villanos in eorum pristinis libertatibus et exemptionibus conseruaremus, Nos itaque vnacum prenarratis Transyluan. Nobilibus eorundem supplicationibus , vti Justis et Juri consonis inclinati eisdem Populis et Yillanis in preallegatis eorum libertatibus et exemptionibus liberam permanendi duximus babere facultatem, Sic videlicet, Quod qnispiam hominum quicquain Actionis, ac Acquisitionis contra ipsos populos et Yillanos habuerint, hi huiusmodi eorum accusationem et acquisitionem in Sede Judiciaria ipsorum Villanorum ordine iuris obseruato prosequantur. Et si iu ipsorum Judicio contentari noluerint extunc ad interrogationem Sedrie Septem Judicum causam eorum transferre debeant, super quibus a nobis litteras nostras petierunt. In cuius rei memóriám presentes litteras nostras priuilegiales duximus concedendas. Dátum Thorde quartodecimo die