Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
ceterorumque Procerum et Regnicolarum dicti Regni, petitio continebat, Quod licet beate Marié Virginis in Ciuitate Strigoniensi, Sancte Elizabeth uidue, in Debreczen ac Zatmarnemjti Jaurinensis, et Yaradiensis Diecesum ordinis Minorum sancti Francisci site doinus et Conuentus, pro Conuentibus et Conuentualibus habitationibus Fratrum dicti ordinis, adhibitis oninibus opportunis OÍI'icinis, ac multis varijsque et pretiosis ornamentis et paramentis ecclesiasticis , ac sacris vasis aureis , e argenteis , lapidibus , et alijs genunis pretiosis, copiose decoratis, pro diuinis inibi celebrandis officijs sufficienter, et copiose per diuos dicti Regni Reges fundati, et dotati fuerint. Tamen, propter dissolutam et inordinatam vitám fratrum dicti ordinis, in ipsis domibus , et conuentibus, pro tempore sine obseruancia et Regulari vite disciplina degentium, cultus diuinus in eis imminutus extitit, ipseque domus, et Conuentus, in suis structuris, et edificijs ruinam minantur, ac omnia , res, et bona hujusmodi, ad cultum diuinum ut premittitur deputata , fere distracta , alienata , et per ipsos fratres vendita , et ad alienas 111anus deducta reperiuntur, in maximum ipsarum domorum ac Conuentuum preiudicium, damnum, atque grauatnen, perniciosumque exemplum plurimorum , quodque propterea Christi fidelium Eleemosijnarum largitio, erga fratres ipsos in dies tepescit, et se ab ipsis retrahentes, modicam, aut nullám ad eos habent deuocionem. Quare p r o parte Joannis Gubernatoris, Prelatorum, Baronum , Procerum et Regnicolarum predictarum asserentium, nisi ipsis domibus et Conuentibus, de celeri succurratur remedio , domos et Conuentus prefatos , in eorum bonis, et pretiosis Clenodijs , omnino annihilari, ac anime Regum Magnatum, et huiusmodi Regni Baronum, quorum sepulture in eorum ecclesijs habentur, diuinis frustrari orationum suíFragijs, ac cupientium domos, et Conuentus predictos, in eorum structuris , et edificijs restaurari, et reparari, et in feruore charitatis augeri, Nobis fűit humiliter supplicatum, ut super his opportune prouidere dignaremur, Nos igitur, qui Religionem, et cultum diuinum , vbique locorum , nostris potissime temporibus, vigere et adaugeri, intensis desideramus affectibus, prefatorumque Joannis Gubernatoris, Prelatorum , Baronum , Proce-