Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
deliberacione exinde prehabita est confessus in hunc modum, Quod Ipse pro gratissimis , laudedignis et fauorosis conplacencijs, Magnifici Domini Johannis de Hwnyad Regni Hungarie Gubernatoris per ipsum, locis diebus et temporibus opportunis sibi, scilicet domino Johanni de Korogh exhibitis et impcnsis, ac in futurum exhibendis , Signanter vero vt fraternalis amor et caritas eo feruencius inter ipsos amplecti debeat atque possit. quandam possessionem suam Weresseghaz vocatam, in Comitatu Bachiensi habitam, Simulcum vniuersis et singulis vtilitatibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis siluis fenetis Neinoribus et generaliter quarumlibet vtilitatum integritatibus , quouis nominis vocabulo vocitatis , ad ipsam possessionem Weresseghaz vocatam de Jure spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis limitibus , eidem Domino Johanni Gubernatori, et per ipsum Ladislao et Mathie filijs eiusdem, ipsorumque heredibus donasset et contulisset, ymo dedit donauit ascripsit et contulit ac perpetuauit coram nobis, Nullum Jus, nullamue Juris et dominij proprietatem sibiipsi in eadem possessione Weresseghaz et suis pertinencijs reseruando, sed totum et omne Jus suum et prefati Gaspar filij sui omnemque Juris proprietatem , in ipsum Dominum Johannem Gubernátoréin et filios euisdem predictos , transferendo, In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes eidem Domino Johanni Gubernatori concessimus literas nostras priuilegiales pendentis Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum Bude feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarum Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Ouatragcsimo Septimo. A bajor kir. levéltárból Münchenben.