Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

nem eius semper eramus diligentes et intenti, et temeritatem maliciamque hominum qui dictam pacem varys ingenijs rumpere nitebantur pluribus supplicijs coinpescimus Non possumus ta­men ita diligentes existere, quin astucia et peruersitas homi­num nouas uias exquirat quibus auariciam suam et maliciam saciet. Et propterea si quando alique iniurie aut dampna subdi­tis Regni Vngarie inferuntur eerti sitis illas preter scienciam ymo contra prohibicionem nostram fieri, et nos quantum in no­bis est non cessamus illas et corrigere et cohibere. Vnde ha­bitis literis vestris statim et in continenti nuncium nostrum specialem ad Serenissimam principem Dominam nostram Regi­nam polonie Zophiain transmisimus rogantes suam Serenitatem vt suos Capitaneos et Subditos cohibeat et conpescat ne Regno Hungarie aliqua dampna ainplius et decetero inferant vei irro­gent. Et speramus quod Sua Serenitas precibus et consilijs nos­tris mouebitur et votis nostris in hoc annuet et concurret.Pre­cipimus insuper omnibus mercatoribus Regni huius vt inerces suas in locis et depositorijs antiquis deponant et debitainTrice­simam in Lublio iuxta antiquam obseruanciam et cui Serenissi­mus princeps Dominus Wladislaus Deigracia Vngarie et Polo­nie Rex eam exigendam conmisit, reddant. Dátum Vislicie fe­ria tercia proxima ante festum Sancte Marié Magdalene Anno etc. XLV-to Prelati et Barones Terrarum Cracouiensium in Conuencione generáli Visliensi pro die Sancti Allexij habita constituti. Kívülről- Magnificis Nobilibus et Prudentibus Viris Domino Georgio de Rozgon Judici Curie Regie Maiestatis Emerico Way­uode de Pelsewcz, Nicolao Barczal de Dobra Judici Consuli­busque Ciuitatis Caschouiensis Ceterisque Capitaneis et Ciuita­tensibus et proceribus Regni Hungarie amicis nostris dilectis. Kassa városa levéltárából.

Next

/
Oldalképek
Tartalom