Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

minibus quibus opus erit ad dictam dietani conueniendi. Item si contigerit antedictum Jobannem Gyskra tempore treugarum ab hae Iuee decedere extunc cui in articulo mortis aut quibuscun­que nobilibus et personis dictum Capitaneatum idem committeret, Jlle vei illi cum Ciuitatibus antedictis ad dietam et Iocum predic­tos loco ipsius Johannis Gyskra teneantur et debeant conuenire tractaturi de pace antedicta. Item si alicuius partis homines con­tra premissa aut aliquem premissorum facere contingeret, quod tamen non speratur, propter talem excessum huiusmodi treuge non debent esse violate, sed pro talium excessuumreformacione Iudices infrascriptos Magnificos Stephanum de Pelsewcz et La­dislaum de Seczen Comitem Newgradiensem deputamus, dantes eisdem plenam potestatem vt ijdem auditis parcium proposicioni­bus et responsionibus quod juris sit et justicie decernant partes inter litigantes, partique lese satisfaccionem sine mora, et con­tradiccione perpetrantis non obstante impendant sufficientem. Ad que premissa omnia et singula firmiter obseruanda nos pre­fatum dominum nostrum Regem et omnes sibi adherentes aucto­ritate et potestate nobis per eum in hac parte concessa obliga­mus, que eciam nos obseruare et per nostros obseruari facere promittimus bona et Christianissima fide harum nostrarum vigore quibus Sigillum nostrum est appensum, et testimonio literarum nostrarum medianté. Dátum in descensu nostro Campestri prope Opidum Iglow vocatum in Festő beati Egidij Abbatis Anno do­mini Millesimo quadringentesimo quadragesimo tercio. Et Nos Ladislaus de Palocz Janitorum Regalium Magister , Stephanus de Pelsewcz presentis exercitus regalis Capitaneus Supremus, La­dislaus de Seczen Comes Neogradiensis, Sthephanus de Homona, Jacobus Zudar de Olnott, -Ladislaus Bebek de dicta Pelsewcz, Al­tér Ladislaus de Nagmihal, Georgius filius Lorandi de ZerkeGo­meriensis Siluester de Torna de eadem Torna Comites, Nicoaus de Peren, Ladislaus de Tarkew Comes Lypthouiensis et Sthe­phanus de Sebes premissa omnia et singula superius conscripta sub suis veris punctis et articulis penes ipsum dominum nostrum Regem promittimus bona Christianissima fide obseruare et per nostros obseruari facere , Cuius intuitu Sigilla nostra penes Si­gillum ipsius domini Symonis Episcopi potestate ipsius domini

Next

/
Oldalképek
Tartalom