Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

gem filium nostrum perdilectum iuxla antiquam ct laudabilem sepefati Regni nostri Hungarie consuetudinem hactenus incon­eusse obseruatam, deuoluta legitime fore perhibetur, simul cum ounctis suis vtilitatibus et perlinencijs quibuslibet Locis scilicet Sessionalibus , ac terris arabilibus, cultis et incultis ,agris, pratis, pascuis, sijluis, nemoribus, rubetis, montibus, vallibus ac vine­arum Promontorijs, aquisque et aquarum decursibus, et genera­liter quarumlibet utilitatum integritatibus, quouis nominis voca­bulo vocitatis ad dictam Possessionem rite et legitime spectan­tibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis, et antiquis Limitibus, premissis tamen uti nostre narrata et exposita sunt Maiestati, sic Stantibus, et se habentibus ex certa nostre Ma­iestatis sciencia, et animo deliberato memorato Joanni fdio Bar­tholomei, ac per eum suis heredibus et posteritatibus uniuersis noue nostre donacionis titulo ac omni eo Jure, quo Nostram Maiestatem filiumque nostrum predictum Regem Ladislaum ac Sacram eius Coronam concernit, nostreque et eiusdem incumbit collacioni dedimus , donauimus, et contulimus Ymo damus , do­namus, et conferimus Jure perpetuo , et irreuocabiliter tenen­dam , possidendam , pariter et habendam alienis fidelium nostro­rum Juribus semper saluis, Harum nostrarum vigore et Testi­monio Literarum mediante, Dátum Posonij feria quarta proxima post festum diuisionis Apostolorum, Anno domini Millesimo Qua­tringentesimo Ouadragesimo Secundo. A pannonhalmi convent levéltárából.

Next

/
Oldalképek
Tartalom