Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 6. kötet, Oklevelek és levelek 1482-től 1520-ig. (Sopron, 1928.)

DL számok - DL_2487

eorum incursionem et impetum formidancia egeant, non opus putavímus ea vobis litteris perstringere, que omnia hactenus et audire et intelligere potuistis. Accedunt eciam ad hoc díversa negocia et necessítates nostre et regni, que dietim magis ac magis emergi vídentur, maximé vero pronunc ín oratorum nostrorum pro nostro, regnique nostri honore, commodoque et utílitate hincinde ad diversos príncipes et reges expedícione, ad que omnia nobis certe magno cumulo ac maxima vi pecuniarum opus existit. Quamvis autem nuper eciam totum hoc regnum nostrum Hungarie et regnicole tocius regni nostri Sclauonie et Transsiluanie dignam, ut par erat, racionem necessitatum huius­modi nostrarum habentes nobis certum subsidium, quod iam ubique in medío eorum dicatur, de ipsorum bonis ultro et bení­vole obtulerínt, tamen ipsum oblatum subsidium ad propulsanda tot ingencia negocia et expediendas tam incredibiles necessítates nostras nobis sufficere minimé vídetur. Ipsa eciam, ut premisímus, confinia nostra nunc ob defectum sum(p)tuum in extrema penuría posíta adeo celerem expetunt provísíonem, negocíaque ipsa regni tam subita egeant expedícione, ut aliud nulla racione facere possumus, quam quod a vobis quoque aliquod subsidium, quale ab aliis eciam fidelibus nostris liberarum civitatum petíturi sumus, expetamus. Quare requírímus fidelítates vestras et hor­tamur eisdem níchilominus harum serié eciam firmiter commit­tentes, quatenus statim visis presentibus consideratis huiusmodi nostris, regnique et confiníorum nostrorum extremis presentibus necessitatibus nobis de medío vestri mille florenos disponere et ordinäre, summamque huiusmodi quam citissime exigere et ad manus huius hominis nostri, presencium scilicet ostensoris, dare et consignare debeatis, nec ad nos alíquem ex vobis pro hac re supplicaturum mittatis, quoniam tanta est ipsarum necessitatum nostrarum magnitúdó, ut in hoc aliud fieri nullo modo potest. Datum Bude, feria sexta proxíma post festum beati Mathei apostoli et evangeliste, anno domini millesimo quingentesimo octavo. Kívül: Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis, cete­risque civibus ac toti communitati civitatis nostre Soproniensis, fidelibus nobis dilectis. Jelzése: Dl. 2487. (Lad. M. fasc. 2. nr. 80.) Papiros, vízjegye : bíbornokkalap, zárlatán födött kir. titkos pecséttel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom