Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 2. kötet, Oklevelek és levelek 1407-től 1429-ig. (Sopron, 1923.)

Tartalomjegyzék - 472.

et possidere. Et qualiter pretytulatus Mathias Schadendorf coram ydoneis et fidedignis personis ei Elyzabeth dedisset et promi­sisset centum libras denariorum, que quondam nuncupabantur dreiling, ita quod pro eadem summa super certis suis bonis inmobilibus vellet eam providereque satisfaccionem impendere, que non fecisset. Et super omnia illa allegabat Elyzabeth pre­fata, quod pretactus Mathias quondam maritus eius unam emisset domum sitam intra muros civitatis Sopproniensis, pro qua domo littera una esset emanata unius sub signeto, quod in vulgo dicitur petschat et non decerneret iura, cursum et consuetudi­nem pretacte civitatis Sopproniensis, quare ita esset de more et consuetudine, quod omnes littere empticionales emanari et porrigi deberent sub sigillis duorum vel plurium proborum et honestorum virorum et non sub signeto. Eciam eadem littera, que sub signeto emanata existit, canit de verbo ad verbum, sicut copia ista littera inclusa. Super hoc fuit interrogatum, quid iuris sit sigillatim de persona in personam per voces pro iure civitatis Sopproniensis sie fuit decretum, ex quo quot prefatus Mathias Schadendorf nulluni fecisset, nec legasset testamentum, ex eo omnia bona mobilia pretacte domine Elyzabethen secundum iura civitatis Sopproniensis succedere debent et tenentur, quare ex Ulis bonis mobilibus superius nominatis sepefata Elyzabeth sibi ipsi de centum libris denariorum dotalicii satisfaccionem impendat et non habere tenetur super bonis inmobilibus, que iuridice spectant et decernunt prefatis pueris Mathie Schaden­dorf. Ulterius omnia alia bona inmobüia, que essent pro precio comparate in vita prescripti Mathie Schadendorf, et super que bona littere non essent emanate, medietatem prefatorum bono­rum sepedicta Elyzabeth libere valeat habere tenendi et ven­dendi sub auetoritate ipsius placita et alteram medietatem bono­rum ad vitam ipsius debet deduei, quod in vulgo dicitur leib­geding. Signanter post hoc decrevimus, quot omnia alia bona immobilia, nulla illorum excepta sepefati Thome Schadendorf fratribus unacum sororibus ipsorum iuridice succedere valeant et decernunt plena cum auetoritate unacum pretacta domo sita in Soppronio, super quod littera emanata est sub signeto, ut notula inclusa demonstrat, pro quo sepedictus Mathias Schaden­dorf loco sui et heredum suorum stetit contentus ; eandem litteram nos firme simili modo composuimus in vigorem. De quo iudicio prefata domina Elyzabeth soli ex parte prefati domus et dotalicio contentare noluit et huiusmodi causam ad graciam

Next

/
Oldalképek
Tartalom