Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

goniensis ecclesie electi, prepositi Budensis aule nostre vicecancel­lary, dilecti et fidelis nostri anno dominice Incarnacionis M° CC° septuagesimo sexto. Regni autem nostri anno quarto. III. Endre királynak 1291. évi átiratából; 1. alább. 67. A budai káptalan előtt a Kortol nemzetségbeliek: egy rész­ről Ják, Chuda, Bertalan és Vza, más részről Wza fia Péter, Simon, Bertalan és Tamás, ineu-i és buduni birtokaikon meg­osztoznak. 1276. Capitulum Budensis ecclesie omnibus presens scriptum iu­specturis salutem in domino. Nouerit vniuersitas uestra, quod con­stituti coram nobis comes Jak, Chuda, Bartholomeus fráter eiusdem Chuda, et Vza nobiles de genere Korto 1 ex una parte, Item Petrus filius Wza, Symon. Bartholomeus fily Francisci, ac Thomas filius Thome dicti Kabas de eadem generacione ab alléra, propo­suerunt, quod super quibusdam possessiouibus eorum videlicet Ineu de portu, et Budim vocatis, pro quibus inter eos contencio uerteba­tur, taliter conuenissent, quod dicti Jak comes, Chuda, Bartholo­meus et Wza totam porcionein eorum, quam de dicta terra Ineu liabebant, cum tribus libertinis, Pouka videlicet, Gregorio filio S . lcha et minőre filio .. heca Dominico noinine in eadem terra re­sidentibus, prenomiuatis Petro, Symoni, Bartholomeo et Thome reliquerunt, statuerunt et assignaverunt pacifice et perhenniter pos­sidendam, addendo eisdem undecim marcas in argento. Ita quod iam dicti comes Jak, Chuda, Bartholomeus et Wza nichil decetero iuris de ipsa terra Ineu sibi ueudicare poterunt uel habere; etecon­uerso Petrus filius Wza, Symon, Bartholomeus et Thomas ante­dicti totam eorum porcionem, quam de terra Budun uocata habe­bant, memoratis comiti Jak, Chuda, Bartholomeo et Wza reliquerunt et resignaveruut similiter cum tribus libertinis, Georgio, Nicolao et Cozma nominatis in predicta villa Ineu coninorantibus perpetuo possidendam. Illo adiecto per partes, quod una ipsarum alteram et econuerso super premissis terris et libertinis a quolibet mole­stante de generacione ipsorum debeat expedire; preterea eedem

Next

/
Oldalképek
Tartalom