Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
nostra grata liberalitate concedat, qui predictis sororibus diuina celebrent, ipsarura confessiones audiant, eisque ministrent ecclesiastica sacramenta constitucione ipsius ordinis contraria uel priuilegio seu indulgencia sedis apostolice nequaquam obstantibus (per) que id ualeat inpediri. Ita tamen, quod locus mansionis fratrum et monasterium sororum competentis distancie spacio distinguantur. Dátum Auagnie V. Idus Octobris. Pontificatus nostri Anno Quinto. Sárga-vörös selyeinszálakon függő ólom pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 68. 2. Közli Yincze Gábor. 30. IV. Sándor pápa ugyanazon ügyben ír a sz. Domonkos rendiek magyarországi főnökéhez. 1259. oct. 11. Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilecto íilio priori prouinciali ordinis predicatorum in Vngaria Salutem et apostolicam benediccionem. Professarum mulierum uasis fragilibus nunquam potest salubrius consuli, ut ad usum retinendi normám reguláris obseruancie solida perseuerent, quam ut probate religionis uirorum custodie committantur, quorum uirtute ipsarum imbecillitás fulciatur. Cum igitur Carissima in Christo filia nostra Regina Vngarie Illustris utpote deo deuota et religionis amatrix, in municipio, quod in Insula Danubv, que Insula Leporum dicitur Vesprimiensis diocesis, Carissimus in Christo filius noster, Vngarie Rex Illustris uir eius de nono construxit, ubi multa Milia hominum congregari dicuntur quoddam Monasterium sanctimonialium sub tui ordinis degencium institutis de bonis Regalibus fundauerit ac dotauerit copiose, in quo ipsorum Regis et Regine filia et plures alie uirgines genere Nobiles professionis babitum susceperunt perpetuo inibi domino seruiture, cupiatque ibidem habere fratrum ordinis eiusdem Conuentum, parata ut asserit pro fabricandis ibidem ecclesia ac domibus ad opus ipsorum fratrum sumptus necessarios ministrare, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eiusdem Reginé desiderio satisfaciens in hac parte, Conuentum ipsi loco taliter construendo auctoritate nostra grata liberalitate concedas, qui predictis sororibus diuina celebrent, ipsarum confes-