Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
contradiccione dictorum actornm non obstante, predictos vero Stephanum et Jacobum filios Nycolai ac alios nobiles de Bolchusamuth reambulatis metis ipsorum et renouatis aut nouas secus veteres erectis, similiter in eorum statuant Juribus, contradiccione iam dictorum actornm postergato (ígv). Et posthec tocius facti seriem prout expediens fuerit nobis amicabiliter rescribatis. Dátum Posony Secundo die termiui prenotati. Anno domini M m 0. CCC m o. Lxxx 111 0. octauo. Nos igitur araicabilibus peticionibus dictorum domini Smylonis de Cuonstat Comitis et Judicum nobilium Comitatus Posoniensis anuuentes. vnacum Jacobo Litterato de Gumba homine predicti domini Smylonis Comitis et Stephano filio Laciik de Chenkezfalua Judice nobilium, nostrum hominem Magistrum Laurencium socium et Concauonicum nostrum ad infrascripta exequenda pro testimonio transmisimus fidedignum. ydem ad nos reuersi nobis consona voce retuleruut, Quod ipsi feria tercia proxima post octauas predicti festi beatorura petri et pauli apostolorum proxime preteritum (így) ad faciem eiusdem particule terre Magistrorum Alexaudri fily Stephani, Stephani fily Nycolai, Mathyus fily Mathyus, Jacobi et Ladizlai deGwrgeteg, nec non Ladizlai fily Johannis et Nycolai fily Georgy de Kelethy, per populos et hospites de villa Marié nomine terre eorum Marchamagyar vocate potencialiter recaptiuate. vicinis et commetaneis suis vniuersis inibi legitime conuocatis et. presentibus accedendo, terra predictorum nobilium ut nobis retuleruut, iuxta continencias litterarum priuilegialium domini Bele olym Regis Hungarie, incipit ex superiori parte adanubio qui wlgo vocatur Korusduna, et ibidem prope diuiditur dauubius in duas partes, quarum vna descendit iuxta Insulam quandam secunda vero pars illius danobi fluit per terram eorundem nobilium, qui scilicet dauubius vocatur Chulstw. Mete vero prefatam terram prefatorum nobilium et terram Marchamagyar populorum et hospitum de dicta villa Marié distingentes Incipiunt iuxta predictum danubium Korusduna vbi in quadam Insula Edeszygeth vocata est vna antiqua meta, que ex vna parte versus occidentem separat terram Marchamagyar a terra nobilium, penes quam nouam metam erexisseut, Deinde transeundo aquam Chulstw in portu eiusdem versus occidentem paulisper procedendo sunt due mete, quarum una separat terram Marchamagyar a terra nobilium et altéra terram nobilium a terra Marchamagyar, secus quas vnam