Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
I. Lajos király a czegei nemeseknek Czege Doboka vármegyei birtokukra vásárjogot adományoz. Plina, Zokol vára alatt. 1363. jul. 8. Nos Lodouicus dei gracia Rex Hungarie Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod nos deuotis supplicacionibus fidelium nostrorum nobilium virorum magistrorum Pauli et Stephani filiorum Nicolai Simonis et leukus filiorum ladislai dicti Wos et Johannis fily Thome fratrum suorum patruelium nominibus porrectis intuitu fidelium et meritoriorum obsequiorum eorumdem fauorabiliter incliuati fórum liberum iu quadam possessione ipsorum Chege vocata in Comitatu de doboka habita singulis ferys braudum sine tamen preiudicio fororum vicinorum. Vos igitur vniuersos mercatores et quoslibet foreuses homines assecuramus per presentes quatenus deinceps ad predictum fórum liberum modo premisso in dicta possessione Chege in singulis ebdomadis singulis ferys quartis ex presenti nostra annuencia et commissione per ure veniatis et negociaciones vestras in empcionibus et vendicionibus libere exerceatis foro in eodem. Quibus peractis et expeditis quocunque malueritis vei necesse vobis fuerit procedatis pacifice et quiete saluis vestris personis atque rebus sub nostra regia proteccione et tutela speciali. Et hec volumus presentes autem dum nobis reportate fuerint faciemus sub maiori Sigillo nostro priuilegialiter emanari. Dátum in plyna in obsidione Castri Zokol terre Boznensi, sabbato proximo post octauas festi beatorum Petri et Pauli apostolorum anno domini M°. CCC°. lx m o tercio. Lajos király föntebb említett átiratából közli :Deák Farkas.