Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

A szepesi káptalan előtt Mocsolai Bálint és testvére Mik­lós, mocsolai és bodusfalvi birtokaikon megosztoznak. 1363. febr. 22. Nos capitulum ecclesie beati Martini de Scepus memorie commendamus, quod cum Valentinus filius Petri de Mochola de comitatu Zarus ab una ac Nicolaus fráter eiusdem Valentini de eadem parte ex altéra iuxta continenciam litterarum nobilium vi­rorum magistri Michaelis filii frank vicecomitis et Judicum nobi­lium de dicto Comitatu infrascriptam possessionariam divisionem pariter et conposicionem in octavis diei cinerum litteris nostris de­buissent confirmare seu roborare, tandem ipsis octavis occurrenti­bus predicti Valentinus ab una et Nicolaus ab altéra personaliter coram nobis conparuerunt et exhibentes easdem litteras in specie, sunt confessi, sicuti prius sic et nunc in dicta possessione ipsorum Mochyla et Bodusfalva perpetuam fecisse divisionem per ordina­cionem proborum et nobilium virorum per ipsos conductorum et fecerunt coram nobis pari voluntate possessionarias porciones non­dum divisas in duas condividendo partes coequales de quibus vnam partém quam idem Nicolaus maluisset pro se eligendo reliqua parte remanente Valentino supradicto ita videlicet quod duas particulas terre ipsorum in dictis duabus possessionibus habitas dudum iuxta continencias litterarum nostrarum eque divisas et signo metali con­signatas suo modo prout sunt divise et in suo vigore stare dimi­sissent, terciam autem particulam terre in eisdem duabus posses­sionibus adiacentem in duas partes funiculo distribucionis divi­dendo coequassent, cuius una pars predicto Nicolao et altéra eidem Valentino deriuata extitisset. Nemus eciam ipsorum seu si 1 viam v e t i d a m (így) wlgariter e r e s t w v n dictam in dicta Mo- • chyla de arboribus querci similiter in duas partes divisissent qua­rum una a parte orientali vie de dicta Mochyla in Zarus transeun­tis predicto Nicolao et alia a parte meridionali predicto Valentino remansissent. Item superior pars alterius nemoris ipsorum in eadem Mochila in loco aquoso seu humoso eidem Nicolao et pars in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom