Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
I. Lajos király előtt Sebestyén fia János eyy részről, más részről János Jiai Miklós és György, a köztük fenforgó birtokosztály ügyében, Gömör és Szolnok vármegyékben fekvő birtokaikat illetőleg, intézkednek. Buda, 1350. febr. 19. Nos Lodouicus dei gracia Rex Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod Johannes filius Sebastiani fily Andree de ab una, Item Nicolaus et Georgius fily Johannis ac stephanus filius eiusdem Nicolai pro se personaliter et predictus Nicolaus . . . filvs suis quorum honus et grauamina, si que ex ipsorum absencia posseut allegari, super se per omnia assumpmendo (parte) ab altéra, astante cum eisdem magistro Nicolao filio Pethevc coudam voyuoda Trausiluano et de personis parcium nos certificante, coram nobis constituti, proposuerunt oraculo viue uocis, quod ipsi super causis ipsorum, quas in facto aquisicionis possessionarie diuisionis inter se habuissent, taliter concordassent et concordarunt coram nobis, quod vniuersas possessiones ipsorum et possessionarias porciones videlicet in duabus Harypan Kezew Rekee Appati Wzeren in Comitatu de Gumur existentes in die medy quadragesime proxime nunc venturo, cum omni sui Juris et vtilitatum plenitudine ac integritate, et possessionem Kekche in Comitatu de Zolnuk existentem cum omnibus vtilitatibus et pertinencys vniuersis quocunque titulo nominatis in Octauis festi pentecosthes proxime venturis iuxta continenciam litterarum priuilegialium et diuisionalium honorabilis Capituli ecclesie Agriensis inter ipsas partes confectarum presentibus Anthonio filio ladislai vei donch de apuz aut Stephano filio Nicolai de eadem, Item Paulo filio ladislai seu Johanue fratre eiusdem Pauli de Zenkyrahvr, alys absentibus homine nostro et testimonio predicti Capituli ecclesie Agriensis, cui hominem suum ad id transmitti iubemus per presentes, diuiderent et diuidere tenerentur occasione aliquali non obstante: et si qua parcium dictam diuisionem possessionariam facere in dictis terminis non curaret vei recusaret, extunc in dictis possessionibus suam perderet porHazai Oklevéltár. 17