Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

possidendam nemine contradictore aparente (így). Et prefatus homo noster similiter personaliter coram nobis comparendo premissa sic sicut idem homo vester nobis cousequenter affirmauit. Mete autém dicte possessionis Pereznye, quibus ipsa a dictorum vicinorum et commetaneorum possessionibus distingitur et separatur, prout ydem uester et noster homines nobis ex presserunt, hoc ordine protendun­tur. Prima enim meta incipit iuxta fluuium Nygeudud a plaga septemtrionali, vbi est una meta terrea de nono erecta, aqua versus plagam meridionalem in quadam ualle Noghuelgh vocata currendo circuit quemdam monticulum Thimlechhegy nuncupatum, et iungit vnam metam terream retro dictum montem ab eadem plaga meri­dionali erectam, que separat de dicta uilla Zenthpeter, de qua re­girat ad plagam occidentalem et in eadem ualle currit uersus dictam possessionem Capulna et uenit ad vnam metam terream iu acie cu­iusdam Berch de nono erectam. Et abinde decliuo modo ad plagam septemtrionalem pergendo transit ipsum fluvium Nygeudud et iun­git vnam metam terream similiter de nono erectam. Deiudeque ad eaudem plagam eundo annectit similiter vnam metam terream iuxta uiam de ipsa uilla Zenthpeter in dictam uillam Capulna ducenteiu erectam, et in eadem uia ipsam uersus uillam Capulna eundo prope ipsam uillam iutrat in aliam viam, et in ipsa uersus dictam pla­gam supra currendo intrat in terciam magnam viam de ipsa uilla Zenthpeter egredientem, in cuius meatu est vna meta terrea de nono erecta. In quaquidem uia postmodum uersus plagam occideutalem currendo exit de eadem ad dictam plagam septemtrionalem et venit ad vnam metam terream de nouo erectam, vnde in quadam valle ad monticulum Habrefeu uocatum currendo annectit duas metas ter­reas in uertice eiusdem monticuli erectas a possessione Kondo separantes, a quibus reflectitur versus partém orientalem, et cur­rendo iungit similiter duas metas terreas in eodem Berch existen­tes et a possessione alachka separantes. Et ab hys ad eandem plagam infra currendo annectit quatuor metas angulares a dictis possessionibus Zenthpeter, alachka et Rubeuteleke distingentes, de quibus adhuc ad eaudem plagam in quadam ualle Haruztuswelgh vocata currendo uenit ad vnam uiam de ipsa uilla Capulna egre­dientem in cuius meatu est vna meta terrea, in quaquidem uia re­flectitur uersus ipsam possessionem Capulna et paruum spácium in eadem currendo exit de eadem in terra arabili, uersus plagam me-

Next

/
Oldalképek
Tartalom