Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
,c (le "Napolna Tornám et S<jeiz filios Buchtus de Oya super dote et retus paraffernalibus sororis sue domine Anne relicte Leuce fratris predictorum Tome et Spez coram nobis traxisset in causam et licet aliquantulum fuisset disceptatum inter partes ad ultimum tamen mediantibus probis viris ad talem pacis unionem deuenerunt sicut partes nobis retulerunt oraculo vive vocis quod pro dote et rebus parafernalibus dicte domine Tomas et S$ez solvent ipsi Johanni iu Assumpcione beate Virginis proxime ventura duas marcas coram capitulo posoniensi decem pensas pro marca computando, quibus solutis predictus Johannes reddet ipsos Tomam et S^ez per litteras discretorum virorum videlicet capituli posoniensis penitus expeditos et absolutos in premissis et occasione premissorum. hoc non pretermittendo, quod si quispiam viros memoratos inpeteret racione dotis et rerum parafernalium predictarum coram quocunque iiulice delégato vei ordinario ex proximis consanguineis et cognatis ipsius Johannis extunc idem Johannes expedire tenebitur eosdem propriis sumptibus et expensis. Addicimus eciam quod quamdam ancillain nomine Cuz traditam cum dicta domina non petet a Torna et S^ez memoratis, cum eaudem non possideant sed vendicabit eam a possidente ancille supradicte et in hoc idem ipsi Johanni contradictores non existeut nec rebelles. Ad hec si ipsum terminum obmitterent in solvendo penam dupli incurrent occasione et dilacione quibuslibet posthabitis et delegatis. Dátum apud Posonium in die sancti Valentini martiris anno domini M°. CC°. LXXXVIIII. Kivűl: Memorialis pro Torna et Síjez contra Johannám super solucione duarum marcarum in assumpcione beate Virginis. Eredetijét az Olgyay cs. ltbaa őrzik. Közli: Nagy I m r e. Hazai Oklevéltár. 8